PL 89, col. 1293

Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

exspectantibus ab eodem Simeone et Anna
publice est praedicatus. O quam pium spectaculum,
quo nonnisi pii delectari probantur! Stat hic virgo
et Mater, non cujuscunque, sed Dei. Suscipitur hinc
infantulus, parvus virginis filius, cujus divinitatem
non capit mundus. Occurrunt hinc inde prophetae,
atque uterque sexus de puero prophetat. Offertur
oblatio pro puero, non tamen quae delicta emundet,
sed quae sacramenta declaret. Et quia hujus diei
praeconium attollere cupio, libet ipsam evangelicam
lectionem colloquendo transcurrere, in qua ista cognosco
narrari, quatenus ad ea quae dico illa respondeat;
imo ad ea quae illa narrat vox exhortationis
meae respondeat. Denique Lucas evangelista veritatis
historiam de Christi incarnatione plenius atque

ordinatius caeteris evangelistis exsequens, post annuntiationem
ejus ab angelo factam, post nativitatem
angelorum vocibus declaratam, post circumcisionem
octavi dici in domo parentum, haec in ordine
sequitur dicens:
3.
Postquam impleti sunt dies purgationis matris
ejus, secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem,
ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in
lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam,
sanctum Domino vocabitur [(Luc. II, 21)]
. Cunctis
fidelibus liquet nequaquam Redemptoris matrem ex
ejus nativitate maculam contraxisse, qua illorum dierum
spatio, a sacris aedibus abstinens, purgaretur,
quae sine humana concupiscentia, sine humano concubitu,
virgo concepit, sine aliqua carnis corruptione

virgo peperit, et sine fine virgo permansit; ac plus
hoc nec masculus ex ea natus vulvam ejus aperuit.
Sed hoc juxta legis narrationem evangelista contexens,
claudit impiis sacramentum divinae incarnationis,
matremque legem observantem introducit. Sed nec
mirum, si mater observaverit legem, quam ejus Filius
non venerat solvere, sed adimplere. Sciebat enim
quo ordine conceperat, quo usu pepererat, et quis
esset quem genuerat. Sed legem communem observans,
exspectavit purgationis diem, celavit Filii majestatem.
Hinc est quod eum in templo duodecim
annorum inter doctores legis inveniens, filium Joseph
vocat dicens: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater
tuus et ego dolentes quaerebamus te [(Luc. II, 48)]
, quem
procul dubio sciebat se sine concubitu Joseph concepisse,

sine corruptione virginali edidisse. Sed cur
abscondit conceptionis ac nativitatis illius sacramentum,
quem novit Deum immensum? nunquidnam
quia invidit aliis, quem ad templum deferens, sancti
senis tradidit manibus? Absit. Sed ut prophetae spiritu
repleta, Redemptorem mundi impiis non aperiret.
Sciebat enim jam tunc gratia plena, spiritu
divinitatis afflata, quia si hunc principes hujus
saeculi cognovissent, nunquam pro nostra salute
crucifixissent. Offer ergo, beatissima Virgo, tanquam
legem observans, in templo quem edidisti, ut non
omnibus, sed paucis reveletur. Quis est quem genuisti?
appareat interim humilis, lapis abscissus de
monte sine manibus, ut reprobetur ab aedificantibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.