PL 89, col. 1294
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
usquequo statuam pedibus percutiens, creseat in
montem magnum, impleatque universum orbem
terrarum. O quam parvus! O quam magnus est
quem genuisti! Parvus in humanitate, magnus in
divinitate. Parvus in regno Judaeorum, magnus in
regno gentium. Sed non ab omnibus in regno Judaeorum
parvus aestimatus est. Nam et ipsa quae
hunc peperisti, ex ipso populo Israel in virgam
crevisti. Virga enim de radice Jesse surrexisti, et
floruisti virga Aaron, fronduisti et nucem peperisti.
Et quia prae omnibus immensitatem ejus agnovisti,
quem tam parvissimum ex te natum vidisti, procul
dubio quem infantem genuisti, Deum omnipotentem
tremens adorasti, adorans tremuisti; quae
tamen secundum humanitatem Filium recognovisti,
lactasti, fovisti, aluisti. Quis putas nobis possit indicare
in te hujusmodi obsequia, animi tui sensum,
o beatissima Virgo, cum hinc cerneres ex te natum
tantillum infantem, illinc attenderes Deum immensum?
hinc creatum, illinc creatorem; hinc infirmum,
illinc fortissimum; hinc alendum, illinc alentem;
hinc non loquentem, illinc angelos docentem? Quis,
inquam, pectoris arcana nobis reserare valeat, quibus
modis cogitatum ad utraque flectebas, cum unum
eumdemque Deum et hominis Filium manibus tenens,
hinc adorares ut Dominum, illinc osculaleris
ut parvulum? Quis ad tam ineffabile miraculum non
obstupescat? quis non pene elinguis fiat? Generat
puella suum et omnium creatorem, portat suum et
omnium rectorem. O admirandum spectaculum, ad
quod non solum humana, verum etiam angelica
obstupescit natura!
4.
Ad hoc, fratres charissimi, fidei oculos erigite,
ad hoc pietatis affectum convertite. Ibi Christum
suscipite pro vobis in carne humiliatum; sed adorate
in sua divinitate Deum excelsum. Amplectimini
parvulum, sed cogitate immensum. Jam vero, dilectissimi,
si quaeritur quid mystice significatum fuerit
in eo quod Redemptor noster a matre, a parentibus
ex propria civitate in Jerusalem ad templum Domini
se portari voluit, invenimus ipsam gloriosam matrem
et virginem, ejusque propinquos figuram gessisse illius
Ecclesiae quae ex Judaea in apostolis credidit. Quando
enim Ecclesia non virgo, cujus membra Apostolus
affatur dicens: Despondi enim vos uni viro virginem
castam exhibere Christo [(II Cor. XI, 2)]
? Quando ipsa
non mater, de qua per Psalmistam dicitur: Mater
Sion dicet homo; et Dominus in Evangelio: Quicunque
fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est,
ipse meus frater, soror, et mater est [(Matth. XXI, 10)]
?
Quando electi non propinqui, qui fratres et sorores
sunt appellati? Mater itaque et propinqui Redemptorem
nostrum a Nazareth in Jerusalem ad templum
Domini deferunt, quia primitiva illa in primis discipulis
Ecclesia a Judaeis repulsa, ejusdem Redemptoris
dispensationem ad notitiam gentium perduxit.
Ipsa enim Ecclesia non solum ex gentibus, verum
etiam ex Judaeis, Jerusalem, id est Visio pacis, recte
vocatur, de qua per Psalmistam dicitur: Jerusalem