PL 89, col. 1303
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
cum viro suo a virginitate vixisse describitur, tempus
ejusdem praedicationis ipso septenario numero
figuraliter concluditur, in quo et septiformem Spiritus
sancti gratiam ab ipso acceperit, et ipsa in
septem mulieribus, vel septem Ecclesiis mystice
uniri meruit. Et quia illo ascendente ad coelos humanitatis
ejus praesentia desolata est, jure etiam
vidua remansisse narratur. Annon vidua recte vocatur,
de qua per beatum Job, haereticorum facta
mentione, dicitur: Pavit sterilem, quae non parit, et
viduae bene non fecit [(Job. XXIV, 21)]
. Illud itaque gaudii
tempus, quo praesentia viri in carne fruebatur;
illudque tristitiae, quo ejus praesentia. Ecclesia desolanda
erat, idem vir ejus designans dicit: Non possunt
jejunare filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus.
Veniet tempus cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt [(Matth. IX, 15)]
.
In numero autem octoginta
quatuor annorum, quibus vidua esse describitur, totum
tempus praesentis vitae exprimitur. Legimus enim
filios Israel usquequo terram repromissionis ingrederentur,
quadraginta duas mansiones in itinere
habuisse: quibus scilicet quid aliud quam peregrinatio
vitae praesentis figuratur, in qua eremi tribulationibus
exercemur, usquequo ad terram viventium
veniamus? Sed propter geminum Testamentum,
Vetus scilicet et Novum, idem quadragenarius
ac secundus numerus duplicatur, et fiunt octoginta
quatuor. Sicut enim propter utrumque Testamentum
duodenarius numerus duplicatus in viginti quatuor
senioribus, Ecclesiam designat, sic etiam propter
eadem Testamenta quadragenarius numerus ac secundus
duplicatus in octogenario quarto praesens
Ecclesiae tempus figurat, et quod ibi per mansiones,
hoc hic explicat per annos. Utrumque enim concorditer
peregrinationem ejusdem Ecclesiae designat, de
qua et bene subjungitur:
15.
Quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus
serviens nocte ac die. Ipsa enim est templum,
quae et vidua jejuniis atque obsecrationibus
serviens in templo, et quae ablata sponsi sui corporali
specie, quia hunc necdum corporis oculis intueri
valet, ad nihil aliud magis quam ad jejunium
et orationem vacat. Hinc Psalmista ait: Fuerunt
mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi
quotidie: Ubi est Deus tuus [(Psal. XLI, 4)]
? Digne itaque
praemittit jejunia, et deinde obsecrationes conjungit.
Quae enim esse potest deprecatio, ubi regnat
comessatio? quae esse potest obsecratio, ubi dominatur
assidua potatio? Sed haec dicens, cordis etiam
vult intelligi jejunium, quo nisi quis ab immundis
cogitationibus jejunare studeat, obsecrationibus Deo
uniri non valet. Sive autem isto, sive illo jejunio,
simulque orationibus fulta, die ac nocte servire describitur,
subaudit in prosperis et adversis, a bono
opere non cessat. Sequitur: