PL 89, col. 1304
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
16.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini,
reversi sunt in Jerusalem, in civitatem suam
Nazareth [(Luc. II, 39)]
. Hic jam figuraliter ultima
Judaeorum conversio designatur, quando Enoch et
Elia praedicantibus, Christus ad eos revertitur,
peracta scilicet omnia in Jerusalem, id est in Ecclesia
gentium secundum legem Domini, Novi videlicet
Testamenti. Quasi enim peracto sacrificio, ab Jerusalem
in civitatem suam Christus cum parentibus
revertitur, cum adimpleta plenitudine gentium,
novissime cum praedicatoribus sanctis ad eos colligendos
ex quibus carnem suscepit regreditur. Sequitur:
17.
Puer autem crescebat et confortabatur, plenus
sapientia, et gratia Dei erat cum illo [(Luc. II, 40)]
.
Haec de illo secundum humanitatem dicta sunt, non
secundum divinitatem. Neque in sua natura crescit,
in qua plenus est, sed in nostra, in qua paulo minus
ab angelis minoratus est. Nec in sua confortatur, in
qua omnium fortitudo est, in qua plenitudo sapientiae
est; sed in nostra, in qua pro nobis exinanitus
est. Nec in sua gratia Dei indiget, in qua omnibus
gratiam tribuit; sed in nostra, in qua ea quae cum
Patre habet accepit; quae scilicet omnia ad melius,
ad ejus corpus quod est Ecclesia, quam ad ipsum
caput referri possunt. Usquequo enim illud consumetur
quod Apostolus dicit: Donec occurramus
omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
ut jam non simus parvuli [(Ephes. IV, 13)]
. Quotidie
crescit in fide puer Jesus, quotidie confortatur
virtutibus puer Jesus, quotidie verbo sapientiae
adimpletur puer Jesus, quotidie gratia salvationis
justificatur puer Jesus. Haec de tanta diei hujus
breviter diximus [solemnitate], haec de tam mysticis
sacramentis succincte transcurrimus, quia et
prolixitatem evangelicae lectionis attendimus, et
ad haec legenda horas breves habuimus.
18.
De caetero dilectionem vestram admoneo, fratres
charissimi, si tamen animos vestros haec locutio
fecit intentos, ut attendatis qua devotione hujus diei
solemnitatem de reliquo celebrare debeatis. Non sit
vile illud spectaculum, in quo Filius Virginis Deus et
homo complectitur, in quo virgo et mater ostenditur,
in quo prophetae, imo prophetarum omnium exspectatio
adimpletur, in quo multa Ecclesiae sacramenta
declarantur, quod ipse cordibus vestris imprimere
dignetur, qui hodierna die sanctum justumque Simeonem
Spiritus sancti illustratione interius pulsans
ad templum quo ipse a parentibus offerebatur docuit,
imo certe compulit ire, qui cum Deo Patre et
eodem Spiritu sancto aequali potestate, aequali virtute,
aequali majestate, aequali aeternitate vivit et
regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.