PL 89, col. 1325

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

Romam venirent. Quos dum studiose quaererent, ac
nequaquam inibi invenirent; audiunt a dicentibus
Sabinis, eos esse in monasterio gloriosae Dei genitricis
Mariae. Tunc illi majoris amoris stimulis agitati
spatium itineris illius quasi transvolantes, ad
praedictum monasterium pervenerunt: a praedicto
monasterii Patre petierunt, ut aspectibus illorum
praesentarentur. Venerabilis autem senex, ut erat
suadibilis eloquio, admonuit ut exirent. Illis autem
renitentibus compulit eos, ut sibi imperanti obedirent.
Ut vero egressi sunt, parentesque eos viderunt,
vehementer flere coeperunt, elevataque voce
ad eos dixerunt: Cur nos peccatores tanquam mortuos
reliquistis? ut quid curam animarum nostrarum
deseruistis? nullusne vobis inest pietatis affectus,

nulla consanguinitatis compassio? obsecramus, inquiunt,
obsecramus, et per Deum conditorem coeli
et terrae deprecamur, ne nos deseratis: quia ad
Christum converti, et saeculum funditus relinquere
sumus parati. Sin autem, contestamur coelum et
terram, sanguinem nostrum de manu vestra a Deo
fore quaerendum. Ad quorum verba lacrymasque
atque singultus dum illi pietate nequaquam moverentur,
seque, ut Deo promiserant, Gallias petere
dicerent; propterea, ut aperte nunc cognoscimus,
fertur senex ad eos voce dixisse: Confidite, inquit,
filii, confidite, et de Dei misericordia praesumite;
quia si modo meis monitis aurem obedientiae accommodaveritis,
multi per vestrae actionis exemplum
coeleste ingredientur regnum. Audite, inquit, filii

hominum, audite consilium patris vestri, et horum
preces spernere nolite. Ostendam vobis, si vultis,
a Deo vobis locum praeparatum. Spero enim in
Domino, quoniam illic adimplebit Deus desiderium
vestrum, ibique faciet Deo fructum acceptum. Indicium
autem loci percipite, et ad eum quantocius
properate.
Non Pater hos monitis, gemitu movere parentes.
Sed patriam gentem contemnere rite fatentes,
Mollia spernentes, pro Christo dura ferentes.
9.
Est autem, dilectissimi, locus ad quem vos ire
desidero in Samnii partibus super ripam Vulturni
fluminis, ubi initium sumit a mille fere passibus, in
quo videlicet loco situm est oratorium martyris
Christi Vincentii nomine dedicatum: ex utraque

vero parte fluminis silva densissima, quae habitationem
tantum praestat ferarum, latibulaque latronum.
Omnipotens autem Dominus cui vos famulatum
exhibere desideratis, et vos in eodem loco illaesos
servabit, et cunctis iter agentibus a timore latronum
pacatum atque securum constituet, necnon et cerasis,
dumis, ac sentibus, lignis fructiferis abundare
faciet. Ite, ait, filii, et in eodem loco sine metu cujuscunque
permanete.
Hos pater ire monet, loca monstrat pervia nullis,
Arboribus multis, quae comant flumina pulchris,
Montibus, et ventis, nivibus sunt frigida moestis
10.
His igitur et hujuscemodi verbis a rigore obstinationis
emolliti, tanquam Christum in seniore
loquentem attendentes, Apostolique dictum recordantes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.