PL 89, col. 1326

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

Nolite quaerere quae vestra sunt singuli, sed
quae alterius
[(I Cor. X, 24)]
; ab his quae coeperant revocant
animos, atque ab eodem benedictione percepta
iter arripiunt, et ad hunc quem incolimus perveniunt
locum, nihil secum in alimoniis corporis
praeter viaticum in sportella ferentes, jam tunc non
immemores illius praecepti dicentis: Nolite solliciti
esse quid manducetis, aut quid bibatis [(Matth. VI, 31)]
;
et, Nolite solliciti esse in crastinum [(Ibid., 34)]
. Sed illo
qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum
ut pius pater exsurgit, qui talia agentibus repromittit
dicens: Quaerite primum regnum Dei et justitiam
ejus, et haec omnia adjicientur vobis [(Ibid.)]
; hanc
eorum fidem aspiciens, cito stipem largiendo
adfuit.
Tres iter assumunt, nihil huc nisi corpora ducunt.
Est regimen, victus, tegmen, miseratio, Christus.
Lex quoque sacra Dei, lux noctis sive diei.
11.
Nam cum ad hunc in quo residemus, ut dictum
est, perveniunt locum, quia cuncta quae ad
usus corporis sunt necessaria deerant, ad illum protinus
mentem erexerunt, in quo et per quem omnia
vivunt. Ingrediuntur denique oratorium, peragunt in
Dei laudibus officium, atque superveniente nocte
quieti membra deponunt. Sed cur dico, quieti?
cum terratenus tantum artus locantes, ad morem
patriarchae Jacob lapides capitibus supposuerint.
Dico tamen, quietem esse: in quo etsi caro tabescit,
spiritus pinguescit. Et ecce facto parvo intervallo,
venit ad eos quidam homo ignotus nocturno silentio,
regiamque [ id est portam] oratorii pulsans ait: Quisnam

hoc in loco quiescit? Ad vocem exsiliens tacitus
venit ad eum venerabilis Taso. Cui ille: Audivi,
inquit, a dicentibus, quoniam hic peregrini adessent,
et propterea a pastoribus meis veniens, detuli
modium farinae ac vini, si habes ubi hoc quod
attuli recondas. Tunc ille quaedam vascula reperiens,
tanquam a Deo sibi oblata suscepit quae offerebantur:
quo abscedente nullus deinceps compertus
fuit quisnam ille fuisset qui hoc munus gratanter
obtulisset. His igitur indiciis claret a quanta perfectione
coeperunt ii, per quos hunc locum ad tantae
magnitudinis excellentiam perducere dignatus est
omnipotens Deus.
Angelus accessit, dixitque: Quis hic requiescit?
Exsilit inde Taso tacito pede, pectore grato:
Munera cui praestans vinum, similam, redit extra.
12.
In hac denique Christi paupertate sollicite
persistentes, eorum vita quam Deus ad exemplum
plurimorum ostendere disposuit, longe lateque personuit,
atque lucerna super candelabrum posita
diutius latere non potuit: et cum multi eorum vitam
imitari cupiunt, multitudo fraternitatis ad eos concurrere
coepit.
Longe per [ F., ter] centum sociis moderare talentum
Famina sacra ferunt, palmam bellique tulerunt:
Et capiunt multos valido de gurgite ductos.
13.
Primus itaque praefuit sacro gregi Paldo Dei
famulus, qui erat omnino mitissimus, quique per
omnia hoc in suis actibus ostendebat, quod suis subjectis
voce praedicabat; ita amator Christi paupertatis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.