PL 89, col. 1327
Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
nec sicuti carnales, aestuans divitiis terrenis.
Hic nempe fertur ad confirmandas animas Fratrum,
ut in paupertate quam coeperant perdurarent,
dixisse: Credite mihi, fratres, quia monachus ille
qui in hoc monasterio persistens usque ad finem
permanserit, anima ejus aeterna supplicia nequaquam
sustinebit, sed vitam aeternam possidebit: et
hoc sanctae congregationis monasterium usque ad
finem saeculi ad servandas animas permanebit. Quod
quidam ignorantes, qua intentione haec prosecutus
fuerit, falsa seipsos securitate decipiunt, quamvis
male viventes, et contra Regulam Patrum facientes,
hoc in monasterio si permanserint, salvos esse
in futurum posse: cum constet omnibus quia quicunque
in perpetratione criminis hoc in loco permanserint,
et ante extremi obitus diem se minime
correxerint, ad vitam nequaquam posse transire.
Dicendum autem illis est, nequaquam virum Dei
contra divina eloquia sententiam protulisse; sed in
illis hanc sententiam permanere dixisse, qui ipsorum
sobriam et castam vitam ac laudabilem paupertatem
vellent imitari.
Culmine praeclaro renitens diademate sacro,
Primus praeficitur PALDO reverendus, et Abbas
Innumeras animas Christo super aethera mandat.
14.
Interea turba fratrum succrescente, coeperunt
contra votum habere, per quod possent eisdem quos
regebant subvenire. Dumque praedicti venerabilis
Patris Thomae immemores dicti, multos per eos in
hoc loco esse salvandos, amicam paupertatem sollicite
requirentes [ F. requirunt], abjicere conantur
ea, quae possidere videbantur. Sed resistente eis
divino judicio turba Fratrum, studuerunt magis secundum
Apostolum non sua singuli, sed quae alterius
sunt, quaerere, et illud: Omnibus omnia factus
sum, ut omnes salvos facerem [(I Cor. IX, 22)]
. Multa
siquidem tunc inter eos fuisse charitas, multa concordia
unitatis, multa compassio fraternitatis refertur.
Et quidem narrantur de eis quaedam digna miraculis,
sed nostrum ad hoc tantum fuit studium
incitatum, ut quibus modis saeculum ac diabolum
vicerint, apicibus prosequamur. Neque enim majus
esse potest miraculum, quam quod tota mente mundum
reliquerunt. Et quia multi videntur miraculorum
esse participes, sed nullatenus nomina habent
scripta in coelis, nequaquam hoc in tempore virtutes
in Ecclesia, sed perfectam vitam requirimus. Unde
Dominus discipulos de subjectione daemonum gaudentes
deterret dicens: Nolite gaudere in hoc quia
daemonia vobis subjiciuntur [(Luc. X, 20)]
. In quo vero