PL 89, col. 1328

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

deberent laetari, subdendo manifestat dicens: Gaudete
autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis.
Magna siquidem virtus, magnumque et admirabile
exstitit signum, suae conversationis exemplo tam
innumeros de terris elevasse ad coelos, de tenebris
ad lucem, de morte ad vitam, de exsilio reduxisse
ad patriam. Et ut coepta prosequar, saepe dictus
venerabilis Paldo, evangelicae perfectionis vir per
omnia consummatus, humanis rebus excedens praesentis
vitae finem fecit V Id. Octobr., indict. 3, anno
incarnationis dominicae DCCXX, residente in sede
apostolica venerandae memoriae Gregorio II. Hic
susceperat sacri coenobii regimina ab incarnatione
Domini anno DCCVII sub sancto papa Sisinnio.
En, paradise, tuos vernantes collige flores
Denis septenis annis moderatus habenis
Est Paldo felix, quando tua gaudia cepit.
15.
Cui succedit in sancto regimine Taso, minor
quidem annis, sed ardentior in sancto proposito omnibus
illis. Quia vero nonnunquam is qui praeest, si
considerare negligat et contueri infirmorum imbecillitates,
eosque non ut praevaluerint, sed ut rigor
districtionis ejus dictaverit, voluerit arctius astringere,
nequaquam eos quo cupit perducere valet,
quia huic nimius zeli fervor potuit dominari:
simile quiddam ei accidisse cognoscitur: nam cum
hunc arduo itinere incedentem nequaquam sequi
valerent, penitus deserentes abjecerunt, fratremque
ejus majorem natu loco ejus constituerunt. Unde
factum est ut ab utrisque partibus ad pontificem

Romanum relatio mitteretur. Quod cum Gregorius
papa II audisset, factum improbat, hos contra canones
fecisse notat, manusque suas in christum
Domini extendisse denuntiat. Quibus et poenitentiam
indicens, hujus facti efficaciam ademit: quam scilicet
indictam sibi poenitentiam vix cum magno difficultatis
conamine, obsistente aeris ardore, perficere
valuerunt.
Post sequitur socius retinens moderamina Taso,
Qui minor est annis, validus sapientia quamvis.
Hic alacer, fortis, fervens quoque robore cordis.
16.
Sed ut ostenderet omnipotens Deus quanti
reatus crimen admississent ii qui pastorem a Deo
praeelectum abjecissent, nequaquam hac poenitentia
placatus, mox sine mora judicium exercuit ultionis.
Nam ita coeperunt singuli humanis rebus decedere,

ut duorum aut trium corporum fieret una memoria
receptaculum. Eaque hac ( sic ) grassata fuit sententia,
quoadusque pene nullus eorum in corpore remaneret
qui hujus naevi fuerant consilio maculati. Sed
nec ipse diu moratus, eosdem est moriendo secutus.
Idcirco autem hujus facti adversitatem huic operi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.