PL 89, col. 946

Epistola et decreta (Zacharias), J. P. Migne

baptizetur, juxta praeceptum Domini, in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et sic per manus
impositionem consecretur, potest esse catholicus?
Hunc nequissimum virum talia praedicantem ab Ecclesia
sancta Dei condemnatum expelle. Illos autem
viros qui ab haereticis baptizati sunt, et dubietas
tenet quod in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti, non sint baptizati, inquisita rei veritate, si ab
erroneis sacerdotibus baptizati sunt, hos sine dubio,
juxta praedecessoris nostri bonae memoriae Gregorii
papae et sacrorum canonum traditum tibi mandatum,
implere non omittas, ne in aeternum pereant,
sed potius evangelica consecratione salventur. Intuiti
autem sumus et volumen a te directum universis
episcopis, presbyteris, diaconibus, vel caeteris

religiosam vitam degentibus, de unitate fidei catholicae
et doctrina apostolica scriptum, et valde nobis
acceptabile esse cognoscas, quoniam per Spiritus
sancti gratiam in te diffusam, charissime, hoc operari
studuisti. Interea per alia scripta fraternitatis
tuae petisti, ut sacerdos a nobis dirigatur in partibus
Franciae et Galliae ad concilia celebranda. Sed dum,
Deo propitio, tua sanctitas superstes existit, quae
sedis apostolicae et nostram illic praesentat vicem,
alium illic dirigere necessarium non est. Quos autem
repereris, amantissime frater, habentes scientiam
sacrae doctrinae, et sanctam tenentes legem, atque
orthodoxam sine dubio defendentes fidem, hos mittere
stude, in quibus praevideris locis, ad praedicandum
verbum salutis. Concilia vero aggregatis episcopis

provincialibus, ut tibi et ubi rectum videtur,
celebranda procura, et quos deviantes inveneris,
confunde facies eorum ignominia, ut sint coram hominibus
sine honore. Dominus enim Deus noster erit
tecum. Suscepimus vero et chartam conscriptam
verae atque orthodoxae professionis et catholicae unitatis,
quam cum dilectissimis nobis episcopis partis
Francorum tua direxit reverenda fraternitas, quam
reserantes nimio gaudio sumus repleti, innumerabiles
gratias agentes Deo Patri omnipotenti, quia unanimitatem
eorum ad societatem nostram revocare
dignatus est, ut spiritualis eorum mater sancta laetetur
Ecclesia. Nostra autem vice, charissime, omnes
in osculo pacis Christi saluta: quia et nos dilectioni

eorum gratias agentes apostolicas misimus litteras.
Nam et hoc intimatum est a tua fraterna sanctitate,
quod Virgilius ille, et nescimus si dicatur presbyter,
malignatur adversum te, pro eo quod confundebatur
a te erroneum se esse a catholica doctrina, immissiones
faciens Otiloni duci Bajoariorum, ut odium
inter te et illum seminaret, aiens quod et a nobis
esset absolutus, ut unius defuncti ex quatuor illis
episcopis, quos tua illic ordinavit fraternitas, dioecesim
obtineret: quod nequaquam verum est, quia
mentita est iniquitas sibi. De perversa autem et iniqua
doctrina ejus, qui contra Deum et animam suam
locutus est, si clarificatum fuerit ita eum confiteri,
quod alius mundus, et alii homines sub terra sint,
seu sol et luna, hunc, habito consilio, ab ecclesia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.