PL 9, col. 285

Tractatus super psalmos (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

per doctrinae 54 regimen terroremque judicii in has
virtutes post vitia illa reviviscimus. Non enim ait, Tanquam vas figulum confringes eos,
ne per testae
fragmentum irreformabile vas posset intelligi; sed
ait, vas figuli, quod in ipsa artificis molitione vas
fieret, ut secundum praelatum exemplum prompta esset
confracti ejusdem vasis ex artificis voluntate reparatio.
40.
Ut figulo vas, ita poenitentes Deo facile est reparare.
--Sed hoc irrationabilis materiae vas etiam sub
alia intelligentia ad rationem humanae voluntatis aptatum
est: homines quidem per haec vitia sua cadere;
sed si in his poeniterent, id est, si ab his desinerent,
se quoque Deus in his quae ad poenam casus hujus
constituerit, poenitere non quod hic motus mentis secundum

humanam naturam in Deum caderet, sed
quia homini gestorum poenitentia modus est gerendorum.
Poenitentiam quoque suam Deus memorat
ad poenam: quia puniri desinerent, qui esse impii
destitissent. Ut ergo figulo promptum est amissum
vas ad eamdem, vel quam volet, speciem reformare:
ita. Deo facile est, post vitiorum casus volentes se
origi, per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex
impietate reparare.
41.
Resurrectioni et spiritali et corporali praedicta
aptantur. --Sed et illa tamquam vas figuli non ignoranda
confractio est, tum cum his corporibus dissolutis,
et casu mortis confractis, pro voluntate artificis
restauratio afferetur. Quod utrumque propheticus
sermo significasse eodem dicto videtur. Nam cum

poenitentiam utilem in his quae antea agebantur ostendit,
praesentis hujus vitae et corporalis ex vitiis in
virtutes novam quasi instaurationem docet esse oportere,
ira in eos Dei sicuti criminum voluntate cessante.
Et quamquam id ex figuli comparatione protulerit:
tamen cum de eodem figulo ait; Et ipse fecit
vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus [(Jerem. XVIII, 4)]
, significari etiam intelligitur illa,
quae secundum Dei voluntatem resurgentium corporum
instauratio est futura. Prout enim ei placet, et in
conspectu ejus dignum est, confracta reparabit, non
ex alia aliqua, sed ex veteri atque ipsa originis suae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.