PL 9, col. 717

Tractatus super psalmos (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

neque praetereuntes dicent: Benedictio Domini super
vos. Et qui sunt praetereuntes, nisi qui peregrinantes
corporalis vitae saeculum transeunt; non
manentes in his quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes;
neque his quae conspectui subjacent immorantes,
sed ad invisibilia pergentes? Ut autem penitus
qui sunt transeuntes intelligamus; audiamus
Moysen, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi
in quo conflagrabat ardentem. Ait enim: Transibo,
et videbo visionem hanc [(Exod. III, 3)]
. Quid est istud,
transibo? Nulla eum locorum intervalla discreverant,
eodem in loco et loquitur et videt: quid ergo
transit? Transit plane corporales carnalesque curas:
et soceri sui oves pascens, in coelestem cognitionem
relictis terrenis operibus excedit. Verum et ipse pertransit,

qui in superiore psalmo ait: Vidi impium superexaltatum,
et elevatum sicut cedros Libani: et transivi,
et ecce non erat [(Psal. XXXVI, 35 et 36)]
. Quem
admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis
operibus manens excelsum elatumque conspexit;
hunc transiens, id est, peregrinus saeculo factus,
et in coelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis
et caducis rebus excedens, hunc nihilum habuit,
etiam non esse dixit, et mortuum deputavit.
Negant ergo aedificiorum foeno praetereuntes Dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam
divini muneris denegandam.
13.
Imprecatione vacat Propheta. --Sed Prophetae
vota dura atque aspera esse credentur: totus enim
ejus sermo tamquam optantis fuit, cum ait: Fiant

sicut foenum aedificiorum. Sed absit istud ut Propheta
imprecatus esse credatur. Prophetali autem scientia
haec locutus est; et cognitionis fuit sermo iste, non
voti: simul ut peccatoribus terror ingrueret, inanitatem
fructuum suorum arescentium cognituris. 490
14.
Paenitentibus orat benedictionem. --Porro
autem votorum suorum ostendit affectum, dicens: Benedicamus
vos in nomine Domini. Prompta benedictio
est, si hi qui serebant aedificiorum foenum, serere
incipiant quod messoris manum et colligentis
manipulos sinum repleat. Aridis ergo operibus emortuos
fructus suos in foeno aedificiorum Propheta monstravit, benedictiones negando: vota autem sua erga
poenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit, benedictiones rursum quas negavit optando.

Seramus ergo utiliter, et labores nostros in replendis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.