PL 9, col. 921
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
Israel quemquam de domo Achab esse sessurum. Purgata
igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis,
jam regalis in quarto generationum consequentium
origo numeratur. Quod vero usque ad
Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur,
cum in numero tredecim reperiantur; nullus error
esse poterit scientibus non eam solum esse Domino
nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria;
sed in procreatione corporea, nativitatis
aeternae significantiam comprehendi.
3.
In eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.-- Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum
ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine,
omnium opus prophetarum est. Sed plures irreligiosi,
et a spiritali doctrina 671 admodum alieni,
occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi,
quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa
est in utero habens [(Matth. I, 18)]
: et illud, Noli timere
accipere Mariam conjugem tuam [(Ibid. 20)]
: et illud, Non cognovit eam donec peperit
[(Ibid. 25)]
; non recordantes
desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph
volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam
lege decerni. Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas
existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis
assumitur: dehinc quia desponsata esset, in
conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum
id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim,
non admiscetur. Denique cum transire Joseph ad
Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et
matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus