PL 9, col. 926

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

sunt, in diaboli progeniem infidelitate mutentur:
quando et Pharisaei viperarum natio nuncupantur, et
gloriatio 675 sanctificati parentis eis inhibetur, et
ex saxis ac rupibus Abrahae filii excitantur, et ut
operantes dignos fructus poenitentiae sint admonentur:
ut qui diabolum patrem habere coeperant, cum eis,
qui de lapidibus excitarentur, rursum Abrahae filii
per fidem fiant.
4.
Christus noster servator et judex.-- Securis vero
radicibus arborum apposita testatur [(Matth. III, 10)]
jus praesentis in Christo potestatis, infructuosarum
arborum caede et concrematione significans inutilis
perfidiae excidium conflagrationi judicii praeparari.
Et quia Legis opus esset jam inefficax ad
salutem, et Joannes baptizandis in poenitentiam

nuntius exstitisset (prophetarum enim officium erat
a peccatis revocare, Christi vero proprium, salvare
credentes); se quidem baptizare in poenitentiam dicit,
sed fortiorem esse venturum, cujus ferendorum
calceamentorum sit indignus officio [(Ibid. 11)] :
apostolis circumferendae praedicationis gloriam derelinquens,
quibus speciosis pedibus pacem Dei erat
debitum nuntiare [(Esa. LII, 7)] . Salutis igitur nostrae
et judicii tempus designat in Domino, dicens, Ille
baptizabit vos in Spiritu sancto et igni: quia baptizatis
in Spiritu sancto, reliquum sit consummari igne
judicii. Habens ventilabrum in manu, et purgabit aream
suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas
autem comburet igni inexstinguibili [(Matth. III, 12)]
.
Ventilabri opus est, ab infructuosis fructuosa discernere.

Quod in manu Domini sit, arbitrium indicat
potestatis, triticum suum, perfectos scilicet credentium
fructus, horreis recondentis; paleas vero,
id est, inutilium atque infructuosorum hominum inanitatem,
igni judicii concremantis.
5.
Hominem assumptione, aquas lavacro sanctificavit.-- Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem
ad Joannem, ut baptizaretur ab eo [(Ibid. 13)]
; et reliqua.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.