PL 9, col. 927
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
Erat in Christo Jesu homo totus; atque
ideo in famulatum spiritus corpus assumptum, omne
in se sacramentum nostrae salutis explevit. Ad
Joannem igitur venit ex muliere natus, constitutus
sub lege, et per Verbum caro 676 factus. Ipse
quidem lavacri egens non erat, quia de eo dictum est, Peccatum non fecit
[(I Pet. II, 22)]
; et ubi peccatum
non est, remissio quoque ejus est otiosa. Sed assumptum
ab eo creationis nostrae fuerat et corpus et
nomen: atque ita non ille necessitatem habuit abluendi,
sed per illum in aquis ablutionis nostrae erat
sanctificanda purgatio. Denique et a Joanne baptizari
prohibetur, ut Deus [(Matth. III, 14)] : et ita in
se fieri oportere, ut homo edocet [(Ibid. 15)] . Erat
enim per eum omnis implenda justitia, per quem
solum lex poterat impleri. Atque ita et prophetae
testimonio lavacro non eget, et exempli sui auctoritate
humanae salutis sacramenta consummat, hominem
et assumptione sanctificans et lavacro.
6.
Baptismi nostri effectus in Christi baptismo
adumbrati.-- Ordo etiam in eo arcani coelestis exprimitur.
Nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus,
Spiritus sanctus emittitur, et specie columbae
visibilis agnoscitur, et istius modi paternae pietatis
unctione perfunditur. Vox deinde de coelis ita loquitur:
Filius meus es tu, ego hodie genui te [(Ibid. 17)]
.
Filius Dei auditu conspectuque monstratur,
plebique infidae et prophetis inobedienti testimonium
de Domino suo mittitur et contemplationis
et vocis: ac simul ut ex eis quae consummabantur
in Christo cognosceremus, post aquae lavacrum, et
de coelestibus portis sanctum in nos Spiritum involare,
et coelestis nos gloriae unctione perfundi, et
paternae vocis adoptione Dei filios fieri; cum ita dispositi
in nos sacramenti imaginem ipsis rerum effectibus
veritas praefiguraverit.