PL 9, col. 933
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
Misericordibus misericordiae munera
praeparat. In tantum enim Deus benevolentiae
nostrae in omnes delectatur affectu, ut misericordiam
suam sit solis misericordibus praestiturus.
7.
Dei conspectum ferre nequit immundus. -- Beati
mundo corde; quoniam Deum ipsi videbunt [(Ibid. 8)]
.
Mundis corde conspectum Dei spondet. Nihil enim
pollutum et sordidum ad occursum divinae claritatis
insistit, et ad conspectum Dei acies obsoletae
mentis hebetatur: eos scilicet et visui et occursui
Dei esse patentes, quibus per animi nitorem ac
vitae puritatem potestas sit contuendi. Non enim
nisi spiritu perfecti, et immortalitate immutati,
quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod
in Deo est immortale cernemus.
8.
Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur [(Ibid.
9)]
. Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut
filii Dei maneant; parens enim omnium Deus
unus est. Neque aliter transire in nuncupationem
familiae ejus licebit, nisi oblivione earum rerum assumpta,
quibus possemus offendi, fraternae invicem
charitatis pace vivamus.
9.
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam,
et reliqua [(Ibid. 10)] . Perfecta ad postremum