PL 9, col. 932
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
gloriam relinquendam, dicens: Dominum Deum tuum
adorabis, et illi soli servies [(Matth. IV, 10)]
. Et cum
se per prophetas populum humilem et ad verba sua
trementem praemonuisset esse electurum [(Esai.
LXVI, 2)] ; in spiritus humilitate perfectae beatitudinis
posuit exordium. Igitur humilia spirantes, id
est, esse se homines recordantes, in coelestis regni
possessione constituti, conscii sibi ex sordentibus
ac tenuissimis se principiis coalitos in hanc formam
perfecti corporis procreari, et in hunc sentiendi,
contuendi, judicandi, agendi sensum, Deo profectum
ministrante, procedere: nihil cuiquam suum
esse, nihil proprium, sed cunctis dono parentis
unius eadem et veniendi in vitam tribui primordia,
et utendi ea substantiam ministrari: ac nos optimi
illius, qui nobis sit ista largitus, exemplo, perfunctae
in nos bonitatis ejus esse aemulos oportere;
ut boni omnibus simus, communia omnia omnibus
existimemus; nulla nos nec saecularis fastus insolentia,
nec opum cupiditas, nec inanis gloriae ambitio
corrumpat: sed subjecti Deo simus, et de communione
vivendi in omnes communis vitae charitate teneamur,
magnum etiam in eo, quod nati sumus,
divinae bonitatis futurum profectum existimantes,
cujus praemium atque honor praesentis vitae operibus
sit merendus: atque ita per hanc spiritus humilitatem
qua de Deo nobis meminerimus et indulta
omnia, et deinceps potiora speranda, coelorum regnum
erit nostrum.
3.
Beati mites; quoniam ipsi haereditabunt terram. [(Matth. V, 4)]
.
Mitibus terrae haereditatem pollicetur,
id est, ejus corporis, quod ipse Dominus assumpsit
habitaculum [(Vid. infra, n. 12)] . Quia per mansuetudinem
mentis nostrae habitaverit Christus in nobis,
nos quoque 681 gloria clarificati ejus corporis vestiemur.
4.
Cujus luctus erit consolatio. -- Beati lugentes;
quoniam ipsi consolabuntur [(Ibid. 5)]
. Lugentibus
aeternae consolationis solatia repromittit. Non orbitates
aut contumelias aut damna moerentibus, sed
peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus
conscientia aerumnosis, haec sedula in
coelo consolatio praeparatur.
5.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam
ipsi saturabuntur [(Ibid. 6)]
. Sitientibus et esurientibus
justitiam, beatitudinem tribuit: significans extensam
in Dei doctrinam sanctorum aviditatem bonis
perfectae in coelo satientatis expleri.
6.
Beati misericordes; quoniam ipsis miserebitur
Deus [(Matth. V, 7)]