PL 9, col. 931

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

in homine cognovit. Praebuit etiam hujus
responsionis effectu magnum nobis Dominus exemplum:
ut contempta humanae potestatis gloria,
et saeculi ambitione postposita, solum meminissemus
Deum et Dominum adorandum; quia omnis saeculi
honor diaboli sit negotium. Post hanc ergo diaboli
fugam, Angeli Christo ministrant [(Matth. IV, 11)] ; ostendentes,
a nobis victo calcatoque diaboli capite,
et Angelorum ministeria, et Virtutum in nos coelestium
officia non defutura.
6.
Apostolorum priorum vocatio quid designet. -- Cum audisset autem Jesus, quod Joannes traditus
esset, secessit in Galilaeam [(Ibid. 12)]
. Transitus in
Capharnaum, et prophetia Esaiae, rei gestae ordo
est. In piscatorum vero electione, ex hominum

arte futuri eorum officii opus proditur; ut piscibus
e mari, ita hominibus deinceps e saeculo in locum
superiorem, id est, in lumen coelestis habitaculi
protrahendis. Quibus et artem et patrias et domos
relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis
vitae sollicitudine, et paternae domus consuetudine
non teneri. In quatuor vero primum Apostolis
eligendis, praeter rerum, fidem, quia et ita
gestum est, futurorum Evangelistarum numerus
praefiguratur. Galilaeam igitur circuit, et in synagogis
praedicat regni Evangelium: et omnium aegritudinum
infirmitates medendo, factis ipse se profert:
ut quem in prophetarum voluminibus legere erant
soliti, praesentem operibus contuerentur.

CAPUT IV. De beatitudine et praeceptis, de reconciliatione fratrum, de adulterio, de oculo et manu eruenda, de juramentis et eleemosyna.
1.
Christus in monte, quid. --Congregatis igitur
pluribus turbis, montem conscendit, et docet [(Matth.
V, 1)] : in paternae scilicet majestatis positus celsitudine,
coelestis vitae praecepta constituit. Non enim
aeternitatis instituta, nisi in aeternitate positus, tradidisset.
Denique ita scriptum est: Aperuit os suum,
et docebat eos [(Ibid. 2)]
. Locutum eum fuisse,
promptius erat dicere. Sed quia in gloria paternae
majestatis institerat, et aeternitatem 680 docebat,
idcirco ad motum Spiritus eloquentis obedisse
ostenditur humani oris officium.
2.
Humilitatis causae et praemium. -- Beati pauperes
spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Ibid.
3)]
. Exemplo Dominus docuerat humanae ambitionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.