PL 9, col. 930

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

quidem et ministeria angelorum prompta esse
Dei filio, neque in lapidem posse offensionis incidere [(Psal. XC, 12 et 13)] :
quippe super aspidem
et basiliscum ambulaturum, et calcaturum leonem
et draconem. De his enim quae in se dicta sunt tacuit;
sed superiora memorando, vult quoquo modo
obedientiam elicere tentato; relaturus hinc
gloriam, si sibi Dominus majestatis, licet per confidentiam,
paruisset. Sed nulla diabolo contigit tantae
fraudis occasio, idipsum Domino tempore posteriore
testante, cum dicit: Venit princeps hujus saeculi, et
non invenit in me quidquam [(Joan. XIV, 30)] . Digna
igitur hanc ejus petulantiam Domini est secuta responsio: Non tentabis Deum et Dominum tuum [(Matth. IV, 7)]
.
Diaboli conatus et tentamenta

contundens, et Deum se protestatur et Dominum:
docens a fidelibus abesse oportere jactantiam, quia
cum omnia possibilia Deo sint, nihil tamen in tentationem
ejus audendum sit.
5.
Tentationum Christi idem ordo, qui Adae. Honor
saeculi, opus diaboli. --Sed jam tertio tota diabolicae
potestatis commovetur ambitio. Constituto igitur
Domino in monte excelso, universa orbis terrarum
regna, eorumque gloriam obtulit, si modo adoraretur
ipse [(Ibid. 8 et 9)] . Jam gemina responsione
opinionem suspicionis excesserat. Cibo Adam
pellexerat, et de paradisi gloria in peccati locum,
id est, in regionem vetitae arboris deduxerat: tertio
divini nominis ambitione corruperat, diis futurum
similem pollicendo. Igitur adversus Dominum tota

jam saeculi potestate pugnatur, et Creatori suo possessio
hujus universitatis offertur: ut tenens ordinem
fraudis antiquae, quem neque 679 cibo pellexerat,
nec loco moverat, nunc vel ambitione corrumperet,
Sed responsio Domini dignum de superioribus
gradum fecit. Ait enim: Vade satana.
Scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies [(Ibid. 10)]
. Temeritatis tantae congruum
exitum tulit, cum et criminum suorum in satana
nomen audivit, et Dominum Deum suum adorandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.