PL 9, col. 937

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

--Ne igitur aliud existimaremus in operibus
suis esse, quam contineretur in lege; non solvere
se legem professus est, sed implere: coelum
quidem et terram, maxime, ut arbitramur, elementa
esse solvenda: caeterum ne minimum quidem posse
esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et
prophetia omnis impletur. Sub passione et jamjam
spiritum traditurus, magni hujus in se certus arcani,
potus aceto consummata omnia est professus:
fidem enim gestorum, omnia tum prophetarum
dicta sumebant. Itaque ne minima quidem mandatorum
Dei, nisi cum piaculo Dei constituit esse
solvenda [(Ibid. 19)] : futuros minimos, id est, novissimos
ac poene nullos denuntians, minima solventes.

Nulla autem his minora possunt esse, quae minima
sunt. Minimum autem est omnium, Domini passio et
crucis mors: quam si quis tamquam erubescendam
non confitebitur, erit minimus; confitenti vero
magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur.
16.
Evangelium qui legem excedat. -- Dico autem
vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
coelorum [(Ibid. 20)]
. Pulcherrimo ingressu opus legis
coepit excedere, ut non dissolveret eam, sed profectu
potiore praecederet: aditum apostolis in coelum, nisi
justitiam Pharisaeorum aequitate anteissent, denuntians
non futurum. Propositis igitur his quae in lege
praescripta sunt, profectu ea non abolitione transgreditur.
17.
Ira sine causa homicidii rea.
--Lex vetuit occidere,
reatum homicidii severitate judicii expiatura [(Ibid. 21)] .
Sed male in alterum commotae mentis
affectio idem in Evangeliis habet poenae; et ex praecepto fidei non minus rea ira est sine ratione suscepta,
quam in operibus legis homicidium. Et qui
dixerit fratri suo racha, reus erit concilio [(Ibid. 22)]
.
Racha vacuitatis opprobrium est: et qui sancto Spiritu
plenum convicio vacuitatis insimulat, fit reus
concilio sanctorum; contumeliam Spiritus sancti 685
sanctorum judicium animadversione luiturus: Qui autem fatuum dixerit, reus erit gehennoe ignis.
Piaculi magni periculum est, quem salem Deus nuncupaverit,
eum contumelia infatuati sensus lacescere:

et stultorum intelligentiam salientem (eum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.