PL 9, col. 938

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

qui salit), stultae intelligentiae exasperare maledicto.
Istiusmodi igitur aeterni ignis erit pabulum. Ita quidquid
lex ne in ipsis quidem operibus damnavit,
evangeliorum fides pro contumeliosa tantum verborum
facilitate condemnat.
18.
Pax cum fratribus paci Dei praemittenda. --Mutua igitur universos charitate devinciens, nullam
impacificae orationis fieri precem patitur: sed altario
munera offerentes, si recordentur habere se cum
fratribus aliquid simultatum, reconciliatos humana
pace reverti in divinam pacem jubet, in Dei charitatem
de charitate hominum transituros [(Ibid. 23
et 24)] .
19.
Cito ineunda est. --Et quia nullum tempus
vacuum affectu placabilitatis esse permittit, cito in

omni vitae nostrae via reconciliari nos adversario
benignitate praecepit: ne in reditu gratiae morosi,
in mortis tempus non inita pace veniamus, nosque
adversarius judici tradat, et judex ministro, et in
carcerem mittamur, et non exeamus inde, donec
reddamus novissimum quadrantem [(Ibid. 25 et 26)] .
In praeceptis dominicae orationis remitti nobis peccata
nostra oramus exemplo, et data adversariis
conditione veniae, ipsius veniam deprecamur [(Matth.
VI, 12)] . Haec itaque negabitur nobis, si aliis negetura
nobis: nostroque ipsi judicio rei sumus, si in
judicii tempus non remissis simultatibus transeamus;
adversario tradente nos judici, quia manens
in eum simultatis nostrae ira nos arguit. Et quia charitas
plurimum peccatorum tegit [(I Petr. IV, 8)] , et

errorum nostrorum ambitiosa ad Deum patrona est;
novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio
ipsius aliquantorum criminum culpa redimatur. Quid
autem a pluribus in hoc capite sensum sit, non putavi
esse tractandum. Hoc enim, quod adversario
reconciliari benevolentia jubemur, ad corporis et
spiritus adversantium sibi concordiam retulerunt;
sed nos ordinem doctrinae tenentes, et opus legis
evangelicis profectibus excedentes, non putavimus
intelligentiae continuationem oportere convelli.
20.
Audistis quia dictum est antiquis, non moechaberis, etc. [(Matt. V, 27)] . Fertur suo cursu ordo praecepti,
et praetermissis legis operibus, jam in Evangeliis

adulterio motus tantum oculi incidentis aequatur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.