PL 9, col. 939

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

et cum fornicationis opere punitur illecebrosa
visus transcurrentis affectio. 686
21.
Membra abscidenda, propinqui scandalizantes.
Frustra corpus, et non cor, exsecatur. -- Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et
projice abs te, etc. [(Ibid. 29)] . Fit innocentiae gradus
celsior, et profectum fides sumit. Carere enim non
solum propriis vitiis, sed et extrinsecus incidentibus
admonemur. Non enim ex causis peccantium membrorum,
corporis damna praecepta sunt: dextro enim
oculo non minus sinister erraret. Certe pes sensu
concupiscentiae carens damno inutilis est, in quem
poenae causa non incidet. Sed quia diversa invicem
membra, corpus tamen omnes unum sumus; abjicere
a nobis, vel potius eruere, propinquitates carissimorum

nominum admonemur, si in illis aliquid
tale cernamus, ne in consortium criminis eorum de
familiaritate veniamus: rectius utilibus et maxime
necessariis, tamquam oculi et pedis membris carentes,
quam usque in societatem gehennae, vitiosae propinquitatis
teneamur affectu. Esset autem abscisio
membrorum utilis, si et cordis esse posset exsectio.
Cum enim concupiscentia efficientiae comparetur,
damnum corporis otiosum est, relicto voluntatis instinctu.
22.
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem
suam, det illi repudium, etc. [(Ibid. 31)] . Aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in
conjugiorum pace praecepit: legi addens plura, nihil
demens. Nec sane profectus argui potest. Nam cum

lex libertatem dandi repudii ex libelli auctoritate
tribuisset, nunc marito fides evangelica non solum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.