PL 90, col. 1115

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

occultis ut antea insidiis quosque decipit, sed etiam
aperte prorumpit peritissimos subvertens, et ad
pessima quaeque instigans. Quid rogo pejus esse poterit,
quam monasteria ad laudem Dei sanctorumque
suorum venerandam memoriam ab antiquis principibus
constructa, nunc ob inexplebilem quorumdam
avaritiam destruere? Quis namque fidelium religiosorum
attendens quanta modo, cum omnia divina
praecepta et miracula, sanctorumque Patrum documenta
sint plurimis notissima, coenobiorum destructio
fiat non solum a laicis gestientibus et rapientibus
praedia eorum, sed etiam a clericis ipsisque
abbatibus ultro offerentibus, quasi quaedam venalia
sibimet commissa bona, unde alendi forent non solum
monachi, sed etiam familia commissa, nec non
pauperes et peregrini advenientes, non statim possit
conjicere destructionem sanctae Ecclesiae, non statim
doleat quod hostis antiquus tantam malitiam et persecutionem
potuerit exercere in Christianos per alios

Christianos, et per eos maxime qui constituti sunt
pastores Ecclesiae? Nam si talis destructio locorum
sanctorum a barbaris ageretur, Christianorum bello
essent reprimendi, si aliter nequirent corrigi. Sed,
proh dolor! tanta pax et concordia in hujusmodi
nequitia habetur, ut, paucissimis exceptis, non inveniantur
qui de tantae persecutionis curent miseria,
quasi Christianae religionis ignari, et tanquam hoc
quod monasteria cuncta pro Christi sanctorumque
honore constructa sint obliti. Quod dico miserabile
quidem est dictu, sed multo miserabilius actu, cum
hi qui ad hoc specialiter electi sunt ut in coenobiis
sub religione disciplinaque spirituali viventes, Deo
servirent, et pro eorum salute qui a saecularibus
pompis adhuc se continere nequeunt jugiter intercederent,
substantia qua ad quotidianum victum
vestitumque indigerent privantur. Quanto enim quis
possessiones proprias pro Dei amore contempserit,
tanto magis ex communi statu coenobii quo confugerit
necessaria quaeque sibimet dari indiget: quia

quandiu in praesenti vita subsistit, nullus homo victu
et vestitu quotidiano carere poterit. Unde qui coenobitis
aufert praedia unde sunt procurandi, et divini
servitii et totius monasticae religionis destructor esse
convincitur. Ad haec etiam reus efficitur, quia abstulit
unde pauperes, peregrini et hospites sancta
loca visitantes, recreandi forent juxta sancti Benedicti
statutum, imo juxta ipsius Domini nostri praeceptum
dicentis, Date eleemosynam, et omnia munda
sunt vobis. Ipse quoque his qui nunc eum in pauperibus
et hospitibus suscipiunt, in extremo judicio
dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me.
Haec igitur de illo solo peccato quod in destructione
coenobiorum agitur, breviter commemoravi. Si
quis vero diligenter considerare voluerit caetera
Christianae religionis statuta, inveniet ex eis plurima
pari Christianorum persecutione destructa.
Quis enim locus est modo sine rapina aut bello? Ubi
sunt jura Christianae legis, et protectio metuendi regis?

Ubi, quaeso, sunt pastores et defensores Ecclesiarum,
qui resistant devastatoribus pauperum et
viduarum? Quin imo ipsi qui dicuntur pastores et
defensores, quique animam suam dare deberent pro
commissis ovibus, facti sunt persecutores, nulli
parcentes, dummodo ipsi in deliciis vivant, divitiisque
affluant. Nonne haec atque his similia persecutionis
sunt studia? Quam videlicet miserandam persecutionem
ego infimus jugiter audiens et dolens,
cum non possem aliquos sermone communi corrigere,
tractavi vel scriptis eos admonere talibus quorum
sententiam tam laici quam clerici possint agnoscere.
Nonne solem aliaque elementa aliquo sensu
capere, et quid officii gerant omnes simul agnoscunt?
Ipse profecto corporali visu privatus nequit
se excusare a solis agnitione. Si enim non illius
splendorem, certe vel ejus calorem sentire valet.
Praeterea cum aliquos audierit de splendoris solaris
immensitate loquentes, potest utique advertere interiori

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.