PL 90, col. 1116

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

visu simul et auditu. Ipse enim ab homine
nullo poterit evelli, dummodo hujusmodi aciem et
auditum malitia nulla impediat. Unde et Dominus noster
auditores suos admonet dicens: Qui habet aures
audiendi, audiat. Et Joannes in Apocalypsi: Qui habet,
inquit, aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Sed hujusmodi verba ideo more prologi praemittimus,
ut quia de carnalibus spiritualia, de visibilibus
invisibilia colligere scribendo volumus, lectorum
simul et auditorum aures spirituales ad
attendenda eadem aliquantulum excitemus.
Primo igitur dicendum quod et in primis credere
et prae omnibus nosse debemus, in quo scilicet elemento
sanctae Trinitatis et unitatis mysterium contemplari
possimus. Denique, ut mihi videtur, in
nulla scriptura apertius quam in sole edoceri possumus,
qualiter sanctae Trinitatis fidem attendere debeamus.
In sole namque tria inseparabilia inesse
scimus: hoc est ipsum corpus vel rotam solis, et

splendorem atque calorem. In rota quippe ipsius,
quam in firmamento coeli semper positam novimus,
personam Patris; in splendore vero, personam filii,
quia et Apostolus de Christo Dei Filio dicit, Qui
cum sit splendor gloriae, etc.; in calore autem, personam
Spiritus sancti significari credo. Moxque
etiam illud subjungo, unde talia credo. Sicut enim
rotam solis nunquam vidimus vel audivimus de coelo
in terram demissam, sed splendorem qui in ipso
est, et ab ipso semper ortus emittitur super omnem
terram demitti; calorem etiam qui tam ab ipsa solis
rota, quam a splendore ejus procedit, licet in omni
loco et tempore non aequaliter sentiamus, ab utroque
tamen aequaliter procedentem in quibusdam
provinciis majus, in quibusdam vero minus fervere
propter aliquam occultam divini judicii dispositionem
scimus, ita et de singulis personis sanctae Trinitatis
credo. De Deo Patre quidem, quia nunquam
missus venerit in terram, sed splendorem ejus, id
est Filium, ad quoslibet illuminandos mittat. De Deo

autem Dei Filio, quod sicut splendor solis in quaelibet
corporalia mittatur, visibilis fiat: ita et ipse
incarnatus, visibilis apparuerit, et super omnem terram
doctrinae ejus claritas illuxerit, ut de eo legitur:
Exortum est in tenebris lumen rectis. De Spiritu
sancto etiam, quod sicut terra a splendore solis
illustrata tantum, non autem calore ejus penetrata
nullum fructum dare solet; ita et quisque licet divini
verbi notitia illuminatus sit, cunctaque Dei miracula
vel legendo vel audiendo agnoverit, tamen
nisi calorem, id est amorem bene agendi, ab ipsius
dono percipiat, frustra totius lumine scientiae perfruatur.
Quod profecto ita esse non solum fide percipi,
sed etiam experimento ipso potest probari.
Nam nonnullos sapientes, et in lege divina omni
modo instructos frequenter videmus, in quorum
actione si quam divinae scientiae notitiam habeant,
vel si quid de aeternis gaudiis et suppliciis credant,
parumper agnoscere valemus. Quid itaque de talibus

existimandum est, nisi quia splendore, id est verbo
Domini nostri satis quidem illuminati sunt, sed
Spiritus sancti calorem minime senserunt? Si enim
cum splendore calor pariter spiritualis eis advenisset,
nequaquam ita tepidos et negligentes illos reliquisset.
Ut autem caloris tanti mysterium non solum ex
conjectura propria, verum etiam sacrae Scripturae
testimonio approbem, nonne Spiritus sanctus in
igne super apostolos venisse, eosque tanto fervore
accendisse legitur, ut nullam saeculi potentiam, nulla
humanae saevitiae tormenta formidarent? De eodem
calore et igne credo Dominum dixisse, Ignem veni
mittere, et quid volo nisi ut ardeat? Sed et hoc quod
Dominus dicit, Ecce sto ad ostium et pulso, etc., in
quolibet homine solis splendore circumdato mystice
intueri valemus. Sicut enim splendor solis omnem
ad lucis suae radios venientem non repellit, sed illustrat,
ita Salvator noster omnes ad se venientes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.