PL 90, col. 1117

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

clementer suscipit. Unde ad se venire hortatur dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis,
et ego reficiam vos. Item, sicut splendor solis
exteriores cujuslibet domus parietes undique illustrans,
nequit in eos qui interius sunt clausi lucem
suam immittere, ostio autem aperto mox in eos effundit:
ita etiam Dominus noster per divinitatis suae
potentiam jugiter respiciens super filios hominum,
ut videat si est intelligens aut requirens Deum,
quaerit quasi pulsans, quis ei januam cordis aperiat.
Janua autem cordis, mens est. Ubi ergo Dominus
januam clausam, id est, mentem infidelem et indevotam
ad totius religionis studium invenit, dolens
inde recedit, dolens videlicet per humanitatem susceptam,
sicut et in Evangelio legitur, quia cum appropinquaret
Hierusalem, flevit super illam. Nam
divinitati nullus dolor accidit. Ubi autem januam
apertam, mentem scilicet fidelem et devotam ad
implenda divinae institutionis praecepta invenit, mox
intrat, et cum hospitii ipsius habitatore coenat, infundens

ei per inspirationem Spiritus sancti compunctionem
atque poenitentiam peccatorum suorum,
seu ei reserans sacrae Scripturae arcana; vel etiam,
quia ejus cibus est, ut faciat voluntatem Patris sui,
coenat cum eo, faciens illum contemnere cuncta caduca,
et sola perennis vitae desiderare gaudia. Hujusmodi
ergo convivium agit Dominus nobiscum,
quando eum permittimus intrare ad cor nostrum.
Potest etiam per idem solis mysterium illud aliquatenus
inspici quod Dominus dicit: Si quis diligit me,
sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum,
et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Ubicunque enim solis splendor apparet, sol pariter
cum eo lucens manet, quia individua est utriusque
operatio. Ad haec etiamsi calor ex utroque procedens,
sine cujus adventu frustra quilibet illuminatur,
simul adesse sentitur, tunc ibi tria pariter in
una operatione habentur: quod nimirum in praedictis
Domini verbis non dissimiliter posse intelligi

credo. Si enim duae personae intelliguntur in Patre
et Filio, qui adveniunt, tertia persona (ut mihi videtur)
in illius qui diligit cooperatore, et ad hoc ut diligeret
quasi praevio incentore intelligi potest.
Denique in multis sacrae Scripturae locis hoc invenitur
quod bona aliqua non solum non facere, sed
nec verbum bonum proferre possimus absque Spiritus
sancti dono, ut est illud: Nemo potest dicere
Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; et: Omnia
operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis
prout vult. Ut autem tanti mysterii profunditas facilius
intelligatur, libet adhuc in sole illius similitudinem
quaerere. Scimus namque omnes quoniam in
aestate, quando calor solis magnus terram occupare
solet, saepissime non solum in die, qua sol pariterque
ejus splendor videtur, sed etiam in nocte cum
neuter apparet, tantum calorem ab utroque procedentem
sentimus, ut vix eum sustineamus. Quapropter
quia tantus calor longe prius quam ipse sol

splendorque ejus appareat sentitur, praecedere eum
dici potest, licet ab illo nunquam recedat. Eadem
de aromatum quorumlibet odorifera suavitate sentiri
valent. Ubicunque enim incenditur thus vel
myrrha, vel alia hujusmodi species, eorum qui procul
absunt nares prius quam visum dulci odore
contingit, nec tamen ab incensus sui substantia recedit.
Si ergo tanta vis est utriusque, caloris videlicet
et odoris, ut praecedentes adventum eorum a
quibus procedunt, demulcentesque sensus eorum
quibus ingeruntur, substantiam propriam non relinquant:
cur non multo magis credenda est virtus
sancti Spiritus quoslibet illustrare, et praecedendo
eorum corda adventui divino praeparare, nunquam
tamen ab essentia propria recedens? Qui enim totus
est ubique, locus esse nequit ubi desit, nisi quo
tenebris malitiae et insipientiae fugatur, sicut scriptum
est: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet
fictum, et aufert se a cogitationibus quae sunt sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.