PL 90, col. 1119

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Scripturam sanctissimam evangelicae lectionis instruere
statui, prius admonendos aggredior. Apostolus
namque dicit: Quaecunque scripta sunt, ad nostram
doctrinam scripta sunt. Quae nimirum verba
ad eos specialiter pertinent qui, litterarum notitiam
habentes, in eis jugiter agnoscere possunt qualiter
et sibi commissos regere debeant. Unde etiam clericis
opus est ut, summopere attendentes quod
scriptum est, Cui plus committitur, plus ab eo exigitur,
studeant perceptae scientiae talentum non in
terra fodere, hoc est, in terrenis curis expendere,
sed in ejus servitium a quo sibimet constat tributum.
Recolant nihilominus et illud, quia quanto
majori scientia sunt ditati, tanto nequioribus spiritibus
judicio divino permittuntur impugnari. Esca
namque diaboli, ut legitur, electa est: quo significatur,
quia peritos et sanctos quosque maxime impugnans,
eos ventre malitiae suae nititur devorare.
Hujusmodi autem impugnatio jugiter praeoccupanda

est lectione librorum illorum in quibus detegantur
fraudes inimici, maximeque Evangelii, ubi a Domino
unumquodque vitium vel virtus praenuntiatur
per parabolas. Quapropter ex evangelica lectione breve
commonitorium hic facere volo, ut in promptu habeatur
quae cuilibet vitio opponenda sit lectio.
Cum igitur in animo doctoris assidua divinae institutionis
negligentia sentiatur, legat parabolam illam: Exiit qui seminat seminare semen suum;
quia in eadem
ipso Domino disserente, et per hoc etiam omnes
doctores ad parabolarum caeterarum solutionem
instruente, memorantur omnia quorum effectu divini
verbi negligentia oritur. Quod enim homines plurimi
ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt,
quodque a sollicitudinibus, et divitiis, et
voluptatibus vitae hujus suffocantur, seu quolibet
modo impediuntur ne divini verbi referant fructum,
hoc maxime ex illa negligentia evenit qua timorem
amoremque Dei spernentes, credunt se temporalia et

aeterna bona uno dilectionis genere posse adipisci; seu
ideo quia cum pro certo sciant utraque discernenda
esse in dilectione, proponunt sibi longum vitae spatium,
divinamque pietatem, quae cunctis ad se licet
sero conversis veniam promittit: et hac promissione
abutentes, credendo scilicet quia quandocunque voluerint,
cito converti possint; quasi conversionis tempus
in sua potestate habeant, interim toto nisu terrenis
solummodo curis et voluptatibus occupantur.
Cumque de die in diem, de mense in mensem, de
anno in annum conversionis tempus differtur, aut
vix demum convertuntur, aut quasi catenati a consuetudine
pessima sine conversione moriuntur. Nam
ex peccati poena, quam in longa conversionis dilatione
promeruerunt, videtur eis quandoque impossibile
quod quondam visum fuerat facile. Ad expellendam
ergo tam periculosam tamque tremendam negligentiam,
satis juvat, si parabola jam commemorata
ejusque expositio saepius intenteque legatur; si tamen
simul adsit cura oratioque jugis, ut expellatur.

Ipsam enim divinorum verborum lectionem et intentionem
nimium formidans diabolus fugit a legentibus
et meditantibus divina.
Item si quis ex superflua tenacitate nimioque pretiosarum
vestium vel ciborum appetitu laborare se senserit,
attendat jugiter parabolam de divite, qui pro eo
quod indutus est purpura et bysso, et epulabatur quotidie
splendide, quodque de substantia sua nec micas
de mensa sua lapsas mendicanti Lazaro dare voluit,
in inferno sepultus est, et procul dubio ab hoc vitio
aliquantum abstinens efficitur. Ut autem quibuslibet
lapsis compatiens, et super eorum emendatione
doctor discretus esse possit, attendat parabolam de
illo referentem qui ab Jerusalem in Jericho descendens,
incidit in latrones, et ab eis vulneratus relinquitur
semivivus. Cumque a praetereuntibus quibusdam
minime visitaretur, Samaritanus quidam iter faciens
suscepit cum sanandum, infundensque oleum
et vinum reddidit sanum. Infusio enim olei et vini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.