PL 90, col. 1120
De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
necessariam pietatis et severitatis commixtionem significat,
sine qua nullus peccatorum vulneribus plenus
sanari poterit. Hinc ergo doctores universi possunt
satis instrui, quia nec pietas sine severitate, nec severitas
sine pietate in peccatoribus curandis tenenda
est. Quod vero necessarium sit cunctis fidelibus substantiam
terrenam possidentibus aeterna gaudia mercari
et exquirere, cum temporalibus bonis, satis indicatur
per parabolam illam: Homo quidam erat dives,
qui habebat villicum; quia in fine lectionis ejus,
cur illam protulerit Dominus manifestat dicens: Facite
vobis amicos de mammona iniquitatis, etc. In qua
etiam parabola Dominus argumentum a contrario
sumens de villico fraudem faciente, innuit nobis quia
tam a contrariis quam a consequentibus rebus possint
exempla aedificationis proponi. Fraus enim res
est contraria omni Christiano, et ideo hanc facere
licet nulli, sed tamen aliquo modo possumus exinde
aedificari, attendentes scilicet, quia si aliquis saecularium
per fraudem suae utilitati prospexit in futurum,
multo magis nos debemus per eleemosynam
juste acquisitam providere quae nobis in futura vita
expediunt. Cui nimirum exemplo simile est, si aliquis
religiosus videns meretricem omni modo ornatam
amatoribus suis, mox optet dicens: Utinam
ego ita studerem placere Christo, sicut ista meretrix
studet placere mundo; vel si quis spiritualis doctor
discipulos suos admoneat dicens: Sicut multi studiosi
sunt ad obtinendam prudentiam carnis, ita et
vos studete ut spiritualem prudentiam obtineatis,
cum neutrum bonum sit vel meretrix, vel prudentia
saecularis. Ex quibus colligitur quia pessima
quaeque ad aedificationem assumi possunt.
Rursum ne propter aliqua opera bona humanae
laudis appetitu impulsus superetur, attendat illam
parabolam: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito
in agro, etc. Nisi enim actio bona interdum
abscondatur, a malignis spiritibus velut a latronibus
pecunia ostensa aufertur. Item ne durus et immitis
sit erga eos qui in eum aliquo modo peccant, attendat
illam parabolam: Simile est regnum coelorum
homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis
suis, etc. In qua satis aperte monstratur qualiter debeamus
esse clementes erga debitores nostros, si
volumus nobis relaxari a Domino debita nostra. Superbia
quoque quae omnes virtutes destruere nititur,
ne in quolibet dominetur, attendat illas duas similitudines,
quarum quidem una est; Duo homines ascenderunt
in templum ut orarent; altera vero: Cum invitatus
fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco. Ex
utraque ergo possunt omnes edoceri quanta ruina vel
confusio superbiam soleat sequi. Utraque etiam una
eademque sententia terminatur, quia scilicet omnis
qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur. Item ne concessis et licitis rebus intemperanter
utamur, seu in eis plus quam liceat innitamur,
attendenda est jugiter illa parabola: Homo quidam
fecit coenam magnam, et vocavit multos. Quod enim
ibi dicitur coena magna facta, et vocati multi, sed
quidam propter villae emptae, quidam propter agrorum
emptorum probationem, quidam vero propter
uxorem noviter ductam se excusantes venire noluerunt,
significat maximam quidem multitudinem fidelium
ad superna gaudia a Domino invitatam, sed dum
plurimi nimiae possessionum obtinendarum ambitioni,
multi autem conjugio licito intemperanter dediti
inveniuntur, pauci sunt qui vocationi divinae
obedientes ad regna coelorum perveniant. Verumtamen
eo plus metuenda est hujus parabolae sententia,
quominus a multis timetur, qui quotidie non
solum ob nimiam villarum et agrorum pretio condigno
acquirendorum ambitionem, et propter intemperatam
uxoris dilectionem, sed etiam ob eos agros
quos fraude aliqua acquirere vel auferre student de
locis sanctis seu pauperibus, et propter meretricis
inductionem se conantur excusare a vocatione divina.
Si enim hi qui rebus juste acquisitis et a Deo