PL 90, col. 1123

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

quaedam, unde vos magnae virtutis et sapientiae
mella colligere valetis. Denique omnis ornatus et
pulchritudo creaturae, quae in praesenti vita nobis
famulatur, hoc nos instruit, hoc nos admonet, ut
attendamus: quia si temporalia bona tam delectabilia
visu vel auditu consistunt, multo delectabiliora
et pulchriora esse aeterna probantur.
Est et aliud quod in temporalium bonorum pulchritudine
debemus attendere. Quoniam enim omnis
homo probandus est in hac vita, utrum Deum magis
diligat quam creaturam decoram, vel aeterna potius
quam temporalia bona, opponitur ei jugiter aliqua
species decora et delectabilis, vel mulierum
vel vestium, vel metallorum, seu aliarum rerum,
ut in eis tentatus experimentum sui capiat, qualiter
scilicet Deum timeat et diligat. Nemo quippe
certus esse valet quis sit, nisi in hujusmodi tentatione
probatus fuerit. Cujus nimirum rei exemplum notissimum
in unoquoque milite potestis agnoscere. Militis

namque cujuslibet peritia et fortitudo non agnoscitur
nisi in bello. Si enim ibi omnia caute egerit,
seipsum muniens, adversarios vero caedens, tunc
demum merito laudatur, fortisque miles praedicatur.
Bellum quoque non incongrue vocatur ille conflictus
quem jugiter agere debemus contra diabolum, salutis
nostrae invidum. Ipse enim non cessat nos ad hoc
illicere tentando, ut temporalia magis quam aeterna
bona diligamus, et ut spem nostram in caducis solummodo
rebus ponamus: sed nos memores aeternae
vitae, ad quam conditi, redempti et invitati sumus,
debemus resistere illecebris et concupiscentiis
quas in corda nostra mittit, attendentes quod scriptum
est: Post concupiscentias tuas non eas. Et iterum
alia Scriptura indicat, quanta corona per tentationis
pugnam proveniat dicens: Beatus vir qui suffert tentationem,
quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam
vitae. Si igitur haec duo quae jam diximus de
pulchritudine temporalium visibiliumque rerum intelligenda,
qualiter scilicet per eam considerare debeamus

aeternorum bonorum qualitatem, quodque per
eamdem tentandi simus, utrum Deum plus quam
speciosa quaeque carnalia diligamus: si, inquam, haec
utraqua sedulo recolitis et tractatis, magnam variarum
virtutum dulcedinem omni corporali melle suaviorem
colligere poteritis.
Ad haec etiam sciendum, et pro spirituali melle in
vascula cordium vestrorum recondendum, quia quaecunque
in creaturis adversitas, vel in ipsa humana
natura habetur vilitas, ex hominum primorum praevaricatione
accidit. Postquam enim illi praeceptum
divinum contempserunt, mox et in semetipsis et in
omni creatura sibimet contraria habere meruerunt:
in semetipsis quidem, quia illa honestissima beatae
immortalitatis gloria, in qua et ipsi conditi sunt, et
quam omnes electi quandoque recepturi sunt, exuti,
inhonesta quaedam verecundae carnis indicia in se
senserunt, unde et nudos se esse erubuerunt; in
creaturis vero tot adversa quot ipsae sunt creaturae.

Nulla quippe invenitur creatura quae peccanti homini
per aliqua nequeat obsistere adversa. Sed haec omnia
Deus omnipotens in aliquam utilitatem convertit.
Aut enim castigat per haec homines, ut a pravitatibus
suis convertantur, sicut saepe agitur per aeris
intemperiem, per pestilentiam et famem, nec non
per alia flagella; aut in his occasionem dat unicuique,
ut habeat unde qualitas ejus probetur, sicut
saepe contingit per hos qui divitiis et potentia abutuntur,
seu in quarumdam bestiarum ferocitate demonstrat
diaboli malitiam, ut in leone et lupo.
Nonne in cunctis adversitatibus jam commemoratis
utilitas magna habetur? Nunquid utile non erit, ut
homines per prospera quaeque depravati, per adversa
aliqua corrigantur? Nunquid utile non erit quod latentes
Ecclesiae hostes ideo accepta potestate permittuntur
dominari, ut et hoc appareat quales ipsi
sint, et alios persecutione sua velut aurum in fornace
probatos efficiant? Nunquid utile non erit quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.