PL 90, col. 1124

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

hostis invisibilis ferocitas et malitia per aliquas bestias
feroces demonstratur? Sicut enim leo et lupus
visibiliter insidiantur animalium gregibus, ita et diabolus
quaerens quem devoret ut ad perditionem trahat,
invisibiliter insidiatur cunctis fidelibus. Et quomodo
vos qui libros nescitis, aliter malitiam diaboli
invisibilis agnoscere possetis, nisi in aliqua creatura
visibili, vobisque cognita doceremini? Talia ergo de
elementorum cunctorum adversitate credentes, sentite
de Domino (ut scriptum est) in bonitate, qui
tam adversa quam prospera cuncta pro alicujus utilitatis
vel pietatis dispositione decernit, fieri in mundo.
Quaecunque vero vilitas humanae naturae ex parentibus
primis accidit, in tantum bonum versa est
a Deo, ut omnis superbiae morbus, qui hominibus
instar angelicae naturae posset oriri, ex hac comprimeretur.
Denique opus omne praecedens insinuat
factori suo quomodo facere debeat sequens. Sic et
Deo omnipotenti angelicae dignitatis factura ex parte

per superbiam lapsa, et per hoc quasi quoddam figuli
vas in terram cadens fracta, ostendit alio modo aliud
vas esse fingendum, non quasi ignaro tantae fracturae,
sed ut nobis nota fierent quae facta sunt. Ipse quippe
praenoscens omnia antequam fiant, insinuat nobis ex
praecedentibus qualiter futura pensare debeamus.
Quod enim vel angelos quosdam vel homines primos
cadere permisit, ad cautelam nostri fecit, ut per hoc
nos instructi nihil de nobis praesumamus. Fecit ergo
Deus in homine lapso, sicut aliquis peritissimus
medicus facere solet in aegroto. Si enim languoris
ejus qualitatem agnoscens speraverit eum posse sanari,
suscipit eum sanandum. Tunc si infirmitas exigit,
imponit illi emplastra, materia quadam vilissima
interdum confecta, adeo ut de animalium vel avium
stercore misceantur, carnibus quoque canum vel
vulturum seu serpentium agantur. Praeterea, si opus
est, adustionem medicus addit, quod scilicet medicamen,
quamvis ad sanitatem carnis, sicut hi qui
experti sunt testantur, utilissimum sentiatur, causa

tamen fetoris et vilitatis suae contegitur.
Quo etiam nos mystice instruimur, ut omnem vilitatem
qua circumdati sumus, similiter contegamus,
quia non omnia utilia constant honesta. Utrumque
igitur medicamen corporale, emplastri videlicet et
adustionis, quamvis vilissimum videatur, magnum
tamen in se habet argumentum spiritualis medicinae,
unde necessaria imitandae moralitatis mella colligere
potestis. Nihil enim, ut ait Scriptura, in terris fit
sine causa; et quae carnaliter videntur vilia, constant
ex significatione pretiosa. Nam si per sordidum
vel fetidum medicamen corpora sanantur, nec qualitas
medicaminis, sed sanitas exinde procedens
pensatur, cur mirum vel incongruum videatur, si
Deus omnipotens praescius omnium futurorum, medicus
et salvator omnium in se credentium, simile
aliquid in aegrotis animabus fecit, sanans eas, vel
potius praeveniens earum languorem, ut quidem sapientes
medici agunt cum aliquo ignobili antidoto?

Quod tamen nos decet contegere, sicut et primi parentes
leguntur fecisse, quando se nudos esse erubuerunt,
ne vel nobis confusionem, vel conditori nostro,
qui per hujusmodi vilitatem humiliare nos
decrevit, videamur injuriam facere, et secreta cogitatione
eum per hoc incusare quod nos potentia sua
magis quam ex justitia tam viles fieri permiserit.
Talia autem de Deo cogitare, est aliquatenus contra
eum superbire. Quidquid enim illud est quod vel
parentes primos peccare permisit, vel nos per eorum
praevaricationem vilitate aliqua circumdedit, hoc totum
pro salutis nostrae causa fecisse credendus est.
Et licet in hoc divinae sapientiae profunditas nequeat
penitus investigari, quaerenda sunt tamen aliqua visibilium
rerum argumenta, quibus eidem divinae sapientiae
intellectus noster doceatur concordare. Unde
et ea quae jam diximus de vilissimo genere medendi,
in argumentum sumpsimus hujus rei.
Si ergo ex medicina vili potest acquiri ulla sanitas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.