PL 90, col. 1126
De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
significari, decrevisset utique in praesenti vita idem
fore quod et in futura. Ibi namque nullus invenitur
qui corporalis cibi refectione pascatur. Adhuc dicendum
restat quid copia et penuria substantiae corporalis
innuat. Nam per utramque magna et necessaria
cunctis doctrina monstratur. Et copia quidem hoc
edocet, quia sicut ipsa laetitiam vitae praesentis auget,
sollicitudinem minuit, ita et spirituales divitiae, id
est virtutes animae, omnem futurae calamitatis et
miseriae sollicitudinem minuunt, aeternaeque beatitudinis
augent gaudia. Penuria vero hoc indicat quia
sicut ipsa patientibus eam moerorem ingerit multiplicem,
utpote qui ignorant unde sibi victum quaerant
sine quo vivere nequeunt; ita spiritualis vitae
damna aeternae damnationis praefigurant lamenta.
Cum igitur vobis, o fratres charissimi, variis modis
dictum sit qualiter sine litteris religiosae vitae tramitem
exquirere, et in ea incedere valeatis, attendite
jugiter ad singula quae jam diximus, et ea in
cordibus vestris sedula tractate cura.
Ut autem eadem facilius recolatis, et tenacius inhaereant
cordibus vestris, libet ipsa breviter repetere.
In primis namque diximus vobis quomodo studia
apum imitari debeatis, colligentes ex variis hominibus
vel rebus, velut ex floribus, dulcedinem virtutum.
Deinde quid immensus solis splendor significet.
Deinde diximus de trifaria intelligentia in rebus visibilibus
retinenda: prima quidem est quae ex temporalium
bonorum pulchritudine docet nos considerare
quam speciosa sint aeterna bona; secunda insinuat
ex eadem pulchritudine probandos esse homines,
utrum Deum diligant plus quam terrena quaelibet;
tertia indicat quod creaturae totius adversitas, ipsaque
humanae naturae vilitas ex hominum primorum
praevaricatione evenerit, sed eamdem adversitatem
et vilitatem Deus in aliquam utilitatem hominis converterit.
Deinde etiam quid hiemale tempus ad opera
quaedam ineptum, et quid quotidiani esus necessitas,
quidque copia et penuria corporalis substantiae significent,
protulimus. Quae nimirum omnia, quia ex
quotidianis experimentis possunt vobis esse notissima,
attendite jugiter quantam aedificationem exinde
possitis capere, imitantes scilicet opus apum in collectione
virtutum. Jam enim nulla excusatio remanet
vobis pro litterarum ignorantia, quandoquidem
in his rebus quas quotidie videtis seu auditis, vel
aliquo modo sentitis, divinae religionis notitiam velut
in libris agnoscere valetis.
Haec quidem monita ad laicos specialiter dicta sint.
Deinde vero tam clericos quam laicos admonens precor,
ut attendentes continuam aeris intemperiem,
quae peccatis nostris exigentibus ita per annos jam
multos imminebat, ut aut immensum frigus, vel immensa
pluvia, vel intemperata siccitas fructus terrae
corrumpens, famem miserandam efficeret: atque
formidantes ne corrupta iniquitate terra necessaria
alimenta penitus deneget, vel aliquos homines absorbeat,
sicut in quibusdam locis, proh dolor! noviter
evenisse dicitur, abstineant se aliquatenus a solita
avaritia et rapina nec non lascivia, multiplicibusque
nugis, quas stolidissimi quidam ab exteris nationibus
in has regiones per insolitam rasuram et monstruosum
vestitum detulerunt. Nisi ergo hujusmodi stultitia
relinquatur, non solum in eos qui faciunt, sed
etiam qui consentiunt, divinitus vindicatur.