PL 90, col. 1127

Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Et ait Tullius in Prologo Rhetoricorum: Eloquentia
sine sapientia nocet, sapientia vero sine eloquentia,
etsi parum, tamen aliquid, cum eloquentia tamen,
maxime prodest. Errant qui, postposito proficiente
et non nocente, adhaerent nocenti et non proficienti.
Id namque agere, est Mercurii et Philologiae
conjugium, tanta cura virtutis et Apollinis quaesitum
omni conventu deorum probatum solvere. Idem
etiam est gladium semper acuere, sed nunquam in
bello percutere. Multos tamen nomen magistri sibi
usurpantes, non solum hoc agentes, sed etiam aliis
sic esse agendum jurantes, nihil quippe de philosophia
scientes, aliquid se nescire confiteri erubescentes,
sive imperitiae solatium quaerentes, ea quae nesciunt
esse utilitatis minus charius praedicant. Sed quia,
ut ait Terentius, Non est mirum si mulier meretrix impudenter
Quid sit philosophia.
Quae sunt, et non videntur.
Quae sunt, et videntur.
Quibus rationibus probetur quod sit Deus.
Quare potentia divina dicatur Pater.
Quare sapientia Filius.
Quare voluntas Spiritus sanctus.
Utrum sint corpora vel spiritus.
Qualiter Spiritus sanctus ab utroque procedat.
Quare quaedam opera uni de personis attribuantur, cum
una sine alia nihil operetur.
Quare Filio attribuatur incarnatio.
Philosophia est eorum quae sunt, et non videntur,
et eorum quae sunt et videntur, vera comprehensio.
Sunt et esse non videntur incorporalia. Sensus enim
extra subjectam materiam nihil potest. Sunt et esse
videntur corporalia, seu divinum, seu caducum habeant
corpus, corpora namque subjacent sensui. Cum
ergo in utrorumque cognitione constet philosophia,
de utrisque disseramus, ab eis quae sunt et non videntur
inchoantes. Sunt autem haec: Creator, anima
mundi, daemones, animae hominum; quibus omnibus
quia Creator prior est, omnia enim ab ipso habent
existere, sed ipse a nullo, ab ipso incipiamus.
Sed quia dicunt sancti Deum in hac vita non posse
perfecte cognosci, quid sit perfecte aliquid cognoscere
ostendamus, ut quare Creator in hac vita perfecte
non possit cognosci innotescat. Undecim sunt
quae quaeruntur circa unumquodque: An sit, quid
sit, quantum sit, ad quid sit, quale sit, quid agat,
quid in ipsum agatur, ubi sit, qualiter in loco situm

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.