PL 90, col. 1128
Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
agit, impudentia illorum postposita, de philosphia
aliquid dicere proposuimus, ut diligentius ipsam
pro posse nostro perficiamus, non diligentes ad diligentiam
excitemus. Incipientes igitur a prima creatione
rerum, usque ad hominem continuabimus, tractando
de ipso homine multa dicentes: illud ante principium
dictionis petentes, ut si aliquid in hoc opere
imperfectum inveniatur, humanae imperfectioni deputent,
nec ideo quod in eo utile erit vituperent.
Neque enim propter unum male dictum bona sunt
vituperanda, neque propter unum bene dictum mala
laudanda. Quandoque enim vigilat Thersites, et dormit
Ulysses, et longo operi fas est obrepere somnum.
De philosophia igitur tractare incipientes, quid sit
philosophia dicamus.
CATALOGUS LIBRI PRIMI.
Quid sit et perfecte aliquid cognoscere.
Quid perfecte ignorare.
De daemonibus.
Quare Spiritui sancto peccatorum remissio.
De anima mundi.
Quid sit coeleste animal.
Quid aethereum.
Quid aereum.
Quid humectum.
Qualiter Filius a Patre genitus, et tamen illi coaeternus.
De elementis.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
sit, quando sit, quid habeat. Perfecte ergo aliquid
cognoscere est ista undecim de illo scire. Sed quamvis
sciamus Deum esse, quid tamen sit perfecte
non comprehendimus. Quantitas vero ejusdem qui
omnia implet angustias nostri pectoris excedit, relationi
illius explicandae humana sapientia non sufficit,
qualitates non comprehendit, actionibus ejus
enarrandis infinitae linguae non sufficiunt. Quid in
ipsum agatur, non potentia facientis, sed permissione
patientis; ubi sit qui supra omnia, infra omnia,
totus est et integer; qualiter in loco sit, qui
localis non est; de tempore illius, qui ante omne
est tempus; quid habeat, qui palmo omnia continet,
nullus perfecte explicare potest. Nec ergo illum
omnino ignoramus, quem esse scimus; nec perfecte
scimus, de quo haec omnia ignoramus, et quem diximus
in hac vita sciri Deum esse, rationes quibus
etiam incredulis hoc possit probari aperiamus, scilicet,
et per mundi creationem et quotidianam dispositionem.