PL 90, col. 1129

Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Cum enim mundus ex contrariis factus
sit elementis, calido, frigido, humido, sicco, vel
natura operante, vel casu, vel aliquo artifice, in
compositione mundi conjuncta sunt. Sed proprium
est naturae contraria fugere, et simile appetere. Non
ergo natura contraria conjunxit elementa; casu vero
conjuncta non sunt. Si enim casus mundum operatus
esset, quare domum vel aliquid tale quod levius est
non faceret? Iterum si operatus esset mundum, aliquae
causae praecessissent, quarum concursus operaretur
casum. Est enim casus inopinatus eventus ex
causis confluentibus. Cum ergo nihil praeter Creatorem
praecessit mundum, ergo casu non est factus;
igitur aliquo artifice. Artifex vero ille, vel homo,
vel angelus, vel Deus fuit. Ante vero mundus
factus est quam homo, angelus vero cum mundo.
Ergo Deus solus mundum creavit. Per quotidianam
dispositionem sic probatur: Ea quae disponuntur,
sapienter disponuntur; ergo aliqua sapientia, nihil

enim sine sapientia sapienter disponitur. Est igitur
sapientia qua omnia disponuntur. Sapientia vero
illa, vel humana, vel angelica, vel divina. Humana
vero non est, quae res facit vivere et loqui. Cumque
suam humana sapientia formam, scilicet, hominis,
vel alterius animalis, operetur, motum illi et vitam
conferre non potest. Angelica vero sapientia, quomodo
angelos ipsos disponeret? Divina ergo est sapientia,
quae hoc agit. Omnis vero sapientia est
alicujus sapientia. Est igitur cujus sapientia illa
est, nec idem homo est, nec angelus. Deus ergo.
Sic per quotidianam dispositionem pervenitur ad divinam
sapientiam, per sapientiam ad divinam substantiam.
Unde divina sapientia dicitur signaculum et
imago divinitatis. In hac divinitate, omnium conditrice
et omnia gubernante, dixerunt philosophi esse
potentiam operandi sapientiam, voluntatem. Si enim
non potuit et nesciunt, quomodo tam pulchrum fecit?
Si iterum fecit et noluit, vel ignorans, vel coactus,
hoc egit. Sed quid ignoraret, qui etiam novit

hominum cogitationes? Quis iterum illum cogeret,
qui omnia potest? Est igitur in divinitate potentia,
sapientia, voluntas. Qua sancti tres personas vocant,
vocabula illis a vulgari per quamdam affinitatem
transferentes, dicentes potentiam divinam
Patrem, sapientiam Filium, voluntatem Spiritum
sanctum. Potentia dicitur Pater, qua cuncta creat,
et paterno affectu disponit. Sapientia vero dicitur
Filius, a Patre ante saecula genitus, et tamen illi
coaeternus, quia ut Filius temporaliter est a Patre,
ita sapientia aeternaliter et consubstantialiter est a
potentia. Sed diximus Filium gigni a Patre, et tamen
illi coaeternum esse. De illa genitura aliquid
dicamus, illud ante orantes, ne illud quod invenitur: Generationem ejus quis enarrabit?
putent nobis
officere. Illud enim dictum est, non quia impossibile
sit, sed quia difficile. Pater ergo genuit Filium,
id est, divina potentia sapientiam, quando providit
qualiter res crearet, et creata disponeret: et quia

ante saecula hoc providit, ante saecula Filium, id
est, sapientiam genuit, et hoc ex se, non ex alio,
quia neque alicujus doctrina, neque usus experientia,
sed ex propria natura hoc scire habuit. Ex quo
autem fuit (si fas est dicere) de aeterno, ex quo haec
scivit, nec fuit qui ista sciret. Si ergo aeternus est,
et sapientia ejus aeterna est. Hic Pater genuit Filium
coaeternum sibi, et consubstantialem. Voluntas vero
divina dicitur Spiritus. Est autem proprie spiritus anhelitus,
in quo saepe voluntas hominis perpenditur.
Aliter enim spirat laetus, aliter iratus; ideo divinam
voluntatem translative dixerunt Spiritum, sed antonomastice
sanctum. Spiritus iste a Patre et Filio
procedit, quia voluntas divina bonitas, inde quod
ita potens et sapiens est Deus, effectu ostenditur.
Nihil enim aliud est Spiritum sanctum a Patre et
Filio procedere, quam divinam voluntatem ex potentia
et sapientia usque ad creationem et gubernationem
rerum extendere. Haec bonitas et voluntas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.