PL 90, col. 1130
Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
Patri est coaeterna, et Filio. Non enim fuit potens
et sapiens, quod non esset bonus et creare volens,
quia idem est Deo esse, et bonum esse, et ante
tempora voluit quod fecit, quia nulla in eo mutabilitas.
Coaeterna est itaque praedicta voluntas et bonitas
divina. Sed haec personarum trinitas est, essentiae
unitas. Una enim substantia est potentia divina,
sapientia et bonitas. Quae trinitas, quamvis in omnibus
cooperetur, nunquam quippe agit aliquid potenter
et non sapienter et benigne, nec sapienter et non
potenter vel benigne, nec benigne et non sapienter
vel potenter, tamen quaedam opera referuntur
potentiae, et sic Patri; quaedam sapientiae, et ideo
Filio; quaedam bonitati et voluntati, et ideo Spiritui
sancto. Attribuitur potentiae, id est, Patri Filii
missio, quam tamen operata est sapientia et voluntas:
attribuitur sapientiae, id est, Filio, incarnatio,
quam tamen operata est potentia et voluntas.
Et merito sapientiae attribuitur. Cum enim tam potens
esset, qui de potestate diaboli humanum genus
sola voluntate liberare posset, maluit tamen divinitatem
conjungere humanitati, ut qui Deum et hominem
reconciliaret in se, qui hominis est, et Dei
haberet. Si enim tantum Deus esset, nunquam diabolus
in eum manus mitteret, quippe quomodo servus
in filium potentis domini cognitum manum mitteret?
Unde scriptum est: Si cognovissent, nunquam
Filium Dei crucifixissent. Si iterum tantum homo esset,
quomodo captivus captivum liberaret? Omnes
enim peccaverunt, et egent gratia Dei. Redemptor igitur
noster Deus fuit, et homo, et adhuc est, ut ex
divinitate salvare posset, et ex humanitate diabolum
lateret, ut cum praeter jus et fas innocentem invaderet,
potestatem sibi super nocentem a Deo commissam
juste admitteret. Voluntati vero et bonitati
divinae remissio peccatorum attribuitur, quia ex
bonitate et voluntate condonat quod ex potentia et
sapientia quam cito factum est punire posset. Sed
quia dum de divinitate loquimur, angustias nostrae
scientiae transgressi sumus, de ea iterum tacentes,
ad reliqua transeamus, illud orantes, ne si aliquid
quod alibi scriptum non sit, hic reperiatur, haeresis
judicetur. Non enim quia scripum non est, haeresis
est, sed si contra fidem. In partitione superiori de
eis quae sunt et non videntur, primum Creatorem,
deinde de anima mundi posuimus. Finito igitur de
Creatore tractatu, de anima mundi dicamus.
Anima igitur mundi, secundum quosdam Spiritus
sanctus est, divina enim voluntate et bonitate, quae
Spiritus sanctus est, ut praediximus, omnia vivunt
quae in mundo vivunt. Alii dicunt animam mundi
esse naturalem vigorem, rebus a Deo insitum, quo
quaedam vivunt tantum, quaedam vivunt nec sentiunt,
quaedam vivunt, sentiunt et discernunt. Nec
enim est aliquid quod vivat et sentiat, vel discernat,
in quo non sit ille naturalis vigor. Tertii dicunt
animam mundi esse quamdam incorpoream
substantiam, quae tota est in singulis corporibus,
quamvis propter quorumdam corporum tarditatem,
non idem in omnibus operetur, quod volens significare
Virgilius ait: « Quantum non noxia corpora
tardant. » In homine ergo propria et mundi anima,
si quis concludat: Igitur in homine sunt duae animae.
Dicimus enim, quia non dicimus animam mundi
esse animam, sicut nec caput mundi esse caput.
Hanc dicit Plato esse excogitatam ex divina et individua
substantia, ex eadem natura et diversa, cujus
exponere si quis quaerat, in aliis nostris scriptis
illam inveniet. Tertium genus de his quae sunt, et
non videntur, diximus esse daemones, de quibus tractare
incipientes, dicamus quot illorum sint ordines,
et quare vocati sint daemones. Tres igitur daemonum
ordines voluit Plato esse, a superiori usque ad imum,
nihil sine rationali creatura esse affirmans. Dicit
enim in firmamento esse quoddam animal rationale,
quod ita definit: Animal rationale, coeleste,
immortale, impatibile, stellas, videlicet, de quibus