PL 90, col. 1131

Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

in loco suo dicemus; sunt enim de his quae sunt
et videntur. Deinde dixit esse in aethere quoddam
genus invisibilis animalis, a firmamento usque ad
lunam primum ordinem daemonum, quod ita definitur:
Animal rationale, immortale, patibile, aethereum:
cujus dicit esse officium soli divinae contemplationi
vacare, et de ejus contemplatione delectari.
In inferiori vero loco, id est, circa superiorem
partem aeris vicinae lunae dicit esse aliud genus,
cujus est definitio: Animal rationale, immortale,
patibile, diligentiam omnibus impartiens, cujus est,
secundum eumdem officium, deferre preces homini,
non Deo, et voluntatem Dei hominibus, vel per somnia,
vel per signa, vel per intimam aspirationem,
vel vocalem admonitionem. Quod dicitur patibile,
quia diligit bonos, congaudet illorum prosperitati,
compatitur adversitati. Tertius ordo est in hac humecta
parte aeris, quod ita definitur: Animal humectum,
rationale, immortale, patibile, cujus est officium

humanitati invidere, ex invidia insidiari, quia
unde descendit per superbiam, ascendit humanitas
per humilitatem. Est etiam ita luxuriosum, quod aliquando
commiscet se mulieribus, et aliquos generat;
unde et incubi, quia sic concumbunt, dicuntur; qui
ab aliis differunt daemonibus, quia duo primi ordines
dicuntur cacodaemones, id est, bonum scientes: καλὸν bonum,
δαίμων sciens, dicitur. Isti vero dicuntur
cacodaemones, id est, malum scientes; κακόν enim
malum est; et non abhorreas nominis communitatem,
qua et illi et isti dicuntur daemones, quasi scientes,
cum et isti et illi angeli dicantur. Unde dicitur
malus angelus. Inferiorem partem mundi homo habitat,
id est, terram, animal rationale, mortale, de
quo in suo loco dicemus. De praedictis daemonibus
quaeritur utrum corpora habeant, an non, cum sint
animalia; et omne animal corpus dicatur, an sint
spiritus, ut ait propheta: Qui facit angelos suos spiritus.
Inde dicunt quidam quod corpora sint, tamen
ita subtilia, quod sensu percipi non possunt. Unde

respectu nostrorum corporum, quae spissa sunt et
grossa, spiritus dicuntur, quemadmodum aer, quamvis
corpus sit, tamen, propter subtilitatem sui,
spiritus vocatur. Quod confirmat beatus Gregorius,
qui in Moralibus loquens de angelis ait: « Comparatione
nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione
illius summi et incircumspecti spiritus,
corpora sunt dicenda. » Hoc iterum probant auctoritate
beati Augustini, qui in Enchiridio quoddam
ponit capitulum, qualia corpora angeli habeant.
Alii dicunt illos non esse corpora, sed spiritus, scilicet,
quia ubique non sunt, de loco ad locum moventur,
comparatione summi Spiritus, qui ubique
totus est et integer. A beato Gregorio corpora dicti
sunt, nec inde sequitur quod corpora sint, sicut
illud est: Sapientia hujus mundi stultitia est apud
Deum. Non quod Deus sapientiam hujus mundi stultitiam
reputet, sed quod ad comparationem divinae
sapientiae stultitia est; nec inde sequitur quod sit

stultitia. De illo vero capitulo beati Augustini, qualia
corpora angeli habeant, dicunt beatum Augustinum
ibi loqui de corporibus quae assumunt quando
hominibus apparent, utrum vera sint corpora an
non, nec tamen dicit illos esse corpora. Nos autem
plus illorum sententiae concedimus qui dicunt illos
esse spiritus; nec videatur alicui, esse inconveniens,
quod Plato duo genera dicit esse cacodaemonum, cum
divina Scriptura novem dicat esse ordines angelorum.
Plato enim divisit secundum loca, sed divina
pagina juxta officia. In duobus igitur illis generibus
continentur novem ordines, et e converso.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.