PL 90, col. 1132

Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Post tractatum de Creatore et anima mundi e
daemonibus, restat tractare de anima hominis. Sed
quia de homine locuti sumus usque ad illum locum,
loqui de ejus anima differamus, ut sit unus et continuus
de homine tractatus. Hactenus de illis quae
sunt, et non videntur, nostra disseruit oratio, nunc
ad ea quae videntur, stylus convertatur. Sed antequam
initium loquendi de illis faciamus, petimus, ut
si loquentes de visibilibus aliquid probabile et non
necessarium dicimus, vel necessarium et non probabile
ponimus, non inde vituperemur; ut physici
enim tantum probabile ponimus, ut vero philosophi
probabile, etsi non necessarium, adjungimus; sed
illud videatur si aliquid probabilius inter modernos
inde tractaverint. Tractaturi igitur de eis quae sunt
et videntur, quod illa corpora sunt, et omnia corpora

ex elementis constant, ab elementis sumamus
exordium, ostendendo quid sit elementum, quare
quatuor sint elementa, nec pauciora, quod fuit chaos
elementorum, qualiter solutum.
Elementum vero, ut definiunt philosophi, est simpla
et minima alicujus corporis particula: simpla
ad qualitatem, minima ad quantitatem. Cujus exemplum
tale est: Elementum est pars simpla, id est,
cujus non sunt contrariae qualitates. Sed quia hoc
totum videtur habere ossa et similia, ut removeat
illa, addit minima, id est, quae ita est pars alicujus,
quod nihil est pars ejusdem. Unde litterae per simile
dicuntur elementa, quia sunt partes simillimae, ita
quod nihil est pars illarum. Volunt autem philosophi
ex elementis quatuor constare humores, ex humoribus
partes tam homiomeras, id est, consimiles,
ut est caro et ossa, quam organicas, id est, officiales,
ut sunt manus et pedes, etc. Ex utrisque vero
partibus humana constare corpora. Ergo secundum

eum nullum ex his quatuor quae videntur, et a quibusdam
elementa reputata sunt, est elementum simplum,
videlicet, nec terra, nec aqua, nec aer, nec
ignis. Nullum quippe eorum est simplum qualitate,
nec minimum quantitate; et ut in terra aliquid est
calidi, aliquid frigidi, aliquid sicci, aliquid humidi,
quod quia cuilibet est patens, probationem illius
praetermittamus. Neque enim aperte vera, neque
aperte falsa sunt probanda, sed de quibus est aliqua
dubitatio. Non est ergo terra simpla qualitate, nec
minima quantitate, cum ex tam magnis partibus
constet; sunt enim quatuor illius partes, vel quinque
zonae, nec ergo est elementum. Similiter de
aqua et igne et aere probari potest. Elementa ergo
sunt simplae et minimae particulae, quibus haec quatuor
constant quae videmus. Haec elementa nunquam
videntur, sed ratione divisionis intelliguntur. Dividitur
enim, ut figuraliter dicatur, humanum corpus in
organica, ut in manus, etc., organica in homiomera,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.