PL 90, col. 303
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
vero qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit,
solito tamen humanae computationis ordine
numerum definivit horarum. Verum notandum est,
quia si omnes anni dies duodenis horis supputentur,
aestivos necesse est dies longioribus, brumales vero
brevioribus horis includi. Si vero omnes horas aequiparare,
hoc est, aequinoctiales habere volumus, brumali
diei nihilominus pauciores, et aestivo plures
necesse est tribuamus. Recipit autem hora IV punctos,
X minuta, XV partes, XL momenta, et in quibusdam
lunae computis V punctos. Non enim hae divisiones
temporum naturales, sed videntur esse conductivae.
Nam calculatores cum necesse esset vel
diem in XII vel horam in IV, aut X, aut XV, aut XL,
aut in alias quaslibet minores, majoresve quid distribuere