PL 90, col. 304

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

particulas, quaesiere sibi vocabula, quibus id
quod volebant nuncupare, et alterutrum dignoscere
possent, horam videlicet appellantes, quod certi temporis
ora, id est, terminus sit: sicut et vestimentorum,
fluviorumque, maris quoque fines oras vocitare
solemus. Punctos vero a parvo puncti transcensu,
qui fit in horologio, minuta autem a minore intervallo
vocantes. Partes a partitione circuli Zodiaci,
quem tricenis diebus per menses singulos findunt.
Porro momenta a motu siderum celerrimo nuncupantes,
cum aliquid sibi brevissimis in spatiis cedere
atque succedere sentitur. Minimum autem omnium,
et quod nulla ratione dividi queat tempus, atomum
Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile, nominant:
quod ob sui pusillitatem grammaticis potius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.