PL 90, col. 307
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
quod in ictu pungentis transcurrit, quod secari et
dividi nequit, nunc momentum, nunc punctum, nunc
atomum vocant.
CAPUT IV. De ratione unciarum.
Unciarum quoque divisionem nosse, quae non minus
temporibus rebusve aliis quam nummis est apta,
computandis, non ignobilis inventio est. Quibus quia
et dispersae passim historiae, et ipsa sacra Scriptura
utitur, nomina pariter et figuras eorum, paucis
affigere curavimus.
Libra, vel As, sive Assis, duodecim unciae. Deunx,
sive Labus, undecim unciae. Decunx, vel Dextans,
decem unciae. Dodrans, sive Dodras, novem unciae.
Bes, sive Bisse, octo unciae. Septunx, sive Septuns,
septem unciae. Semis, sex unciae. Quincunx, sive
Quinquus, quinque unciae. Triens, sive Treas, quatuor
unciae. Quadrans, sive Quadras, tres unciae.
Sextans, sive Sextas, duae unciae. Sexcunx, sive
Sescuncia, una uncia et semis. Uncia, vigintiquatuor
scrupuli. Semuncia, duodecim scrupuli, id est
tertia pars unciae. Duae sextulae, sive sesclae, octo
scrupuli. Sicilicus, sex scrupuli. Sextula, sive Sescla,
quatuor scrupuli. Dimidia sextula, sive Sescla,
duo scrupuli. Scrupulus, sex siliquae.
Haec (inquam) ponderum vocabula, vel characteres,
non modo ad pecuniam mensurandam, verum
ad quaevis corpora sive tempora dimetienda conveniunt.
Unde et ratio vel mos obtinuit, ut in cautione
computorum, pueri unum et duo, saepius asse et
dipondio mutentur: item tressis, quartussis, quincussis,
sextussis, septussis, et caetera hujusmodi,
quasi tres asses, vel quatuor asses proferant: et in
eumdem modum sequentia numerorum quam plurima.
Sive igitur horam unam, sive diem integrum,
sive mensem, sive annum, sive certe aliud aliquod
majus minusve temporis spatium in duodecim partire
vis, ipsa duodecima pars uncia est: reliquas
undecim, deuncem appellant. Si in sex partiris,
sexta pars sextans: quinque reliquae, dextans, vel
(ut alii) distas vocantur. Si in quatuor, quarta pars,