PL 90, col. 308
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
quadrantis nomen obtinet: residuae tres, dodrantis
nomen accipiunt. Et hujus disciplinae regula solvitur,
quod plerosque turbat imperitos: quia Philippus
in expositione beati Job aestum maris Oceani
quotidie bis venire describens, adjunxerit hunc
aequinoctialis horae dodrante transmisso, tardius sine
intermissione, sive die venire, sive nocte. Porro si
per tria quid dividere cupis, tertiam partem trientem,
duas residuas bissem nuncupabis. Si per duo,
dimidium semis appellatur. Sic et caetera, quae verbo
melius colloquentis, quam scribentis stylo disci pariter
et doceri queunt. Item de corporibus, sive milliarium,
sive stadium, sive jugerum, sive perticam,
sive etiam cubitum, pedemve aut palmam partiri
opus habes, praefata ratione facies. Denique et in
Exodo, dimidium cubiti semis appellatur narrante
Moyse, quod habuerit arca testamenti duos semis
cubitos longitudinis, et cubitum ac semissem altitudinis.
Et in Evangelio, quarta pars totius mundani
corporis, id est terra, mystice quadrantis nomine
censetur, cum mittendo in poenam peccatori dicitur: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem,
id est donec luas terrena peccata, ut beatus
Augustinus exponit: « Hoc enim (inquit) peccator
audivit: Terra es, et in terram ibis. » Quarta siquidem
pars distinctorum membrorum hujus mundi, et novissima
terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum
aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram.
Qui etiam in expositione ubi scriptum est: Erat
autem Parasceve paschae, hora quasi sexta, hujusce
disciplinae meminit, dicens: « Non enim jam plena
sexta erat, sed quasi sexta, » id est peracta quinta, et
aliquid de sexta esse coeperat; nunquam autem
isti dicerent: Quinta et quadrans, aut quinta et
triens, aut quinta et semis, aut aliquid hujusmodi.
CAPUT V. De die.
Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens,
quod tenebras a luce disjungat ac dividat. Nam cum
in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem
abyssi, dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et vocavit