PL 90, col. 309
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
Deus lucem diem. Quae definitio bilariam dividitur,
hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim
omnem diem solis praesentiam super terras appellat.
Proprie autem dies XXIV horis, id est, circuitu solis
totum orbem lustrantis impletur: qui secum semper
et ubique lumen diurnum circumferens, non minore
aerum spatio noctu subter terras quam supra terras
interdiu creditur exaltari. Quod multorum quidem et
nostrorum, et saecularium litterarum testatur auctoritas.
Sed nos unius patris Augustini testimonium
ponere sat est, qui dicit in libro Quaestionum Evangelii
secundo, LXX duorum discipulorum summam figuraliter
explanans: « Sicut XXIV horis totus orbis
peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi
orbis per Evangelium Trinitatis in LXX duobus discipulis
intimatur. Vicies enim quaterni septuagies terni
dipondius est. » Dicit idem, in libro de Genesi ad
litteram primo: « An dicendum est quod cum cito
peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non
succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur,
et tamdiu mansit nox luci succedens, donec
spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret
diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc
dixero, vereor ne irridear et ab iis qui certissime