PL 90, col. 323

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

ejus a nobis objectio terrenae molis excludit, inumbratio
illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad
sidera usque videatur extendi, merito contraria vicissitudine,
id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem
videlicet deprimi pellique signavit, quam videlicet
umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium
philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum
tenebris lunam, quae infima planetarum
currit, aliquando contingit, atque obscurari, nullumque
aliud sidus taliter eclipsim, id est, defectum sui
luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor
undique diffusus, ea libere quae tellure procul absunt
aspiciat, ideoque aetheris quae ultra lunam sunt
spatia diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo,
videlicet, vel siderum radiata fulgore. Et quemadmodum

nocte caeca procul accensas faces intuens,
circumposita quaeque loca eodem lumine perfundi
non dubitas, tametsi, tenebris noctis obstantibus, non
amplius quam solas facium flammas cernere praevaleas,
ita, inquiunt, purissimum illud et proximum
coelo inane, diffusis ubique siderum flammis, semper
tucidum fit; sed praepeditis aere crassiore nostris
obtutibus sidera quidem ipsa luce radiantia apparent,
verum reddita ex eis illustratio non apparet. Lunam
vero aiunt, cum infimas sui circuli apsidas plena
petierit, nonnunquam umbra memorata fuscari,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.