PL 90, col. 324

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

donec paulatim centrum terrae transgressa, rursus a
sole cernatur; verum ne hoc omni plenilunio patiatur,
latitudinem ei signiferi, quae XII partium est, diversamque
apsidum altitudinem succurrere. Nam quia
in umbra facienda tria simul concurrere necesse est,
lucem, corpus, et obscuratum locum, et ubi lux corpori
par est, ibi aequalis umbra jacitur, ubi lux
corpore exilior, ibi umbra sine termino augescit, ubi
lux corpore major, ibi umbra paulatim rarescendo
deficit, argumentantur solem terra esse majorem,
quamvis ob immensam longinquitatem modicus videatur,
atque ideo noctis umbram quia sensim decrescat,
priusquam ad aethera pertingat deficere. Meminit
hujus umbrae ac noctis et beatus Ambrosius in sexto
Hexameron libro ita dicens: « An non ille, id est,

Moyses, putavit dicendum, quantum de spatio aeris
occupat umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque
obducit, inferiora axis illuminans, et quemadmodum
in regionem umbrae hujus incidens lunae globos
eclipsim faciat? » Est autem noctis umbra mortalibus
ad requiem corporis data, ne operis avida
continuato labore deficeret ac periret humanitas, et
ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre
nequeunt, ipsis etiam bestiis quae praesentiam verentur
humanam, discursandi ubique, ac victum
quaeritandi copia suppeteret, juxta quod in Dei laudibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.