PL 90, col. 351

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

Marco Antonio Marci filio consule, Julius vocatus
est, quod hoc mense ad III Idus Quintiles Julius procreatus
sit. Augustus mensis Sextilis antea vocabatur,
donec honor Augusto daretur ex senatusconsulto,
eo quod ipse die primo hujus mensis Antonium
et Cleopatram superaverit, et imperium populi
Romani firmaverit. September mensis, October,
November et December, principalem sui retinent
appellationem, significantes nomine quoti sint a verno
mense, id est, Martio, vel quod imbres in eis immineant.
Haec Romuli fuit annua ordinata dimensio,
qui annum X mensium, dierum vero CCC et IIII habendum
esse constituit. Mensesque ita disposuit,
ut IIII ex iis, Martius, Maius, Quintilis, October, tricenos
singuli, sex vero reliqui tricenos haberent dies,

qui hodie quintanas habent nonas, caeteri septimanas.
Septimanas autem habentibus, ab Idibus revertebantur
Calendae ad diem septimum decimum;
verum habentibus quintanas ad octavum decimum
remeabat initium Calendarum: sed cum hic numerus
neque solis cursui, neque rationibus lunae conveniret,
nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis
mensibus, et contra calor hiemalibus proveniret.
Quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis
nomine patiebantur absumi, quantum ad id anni
tempus adduceret, quo coeli habitus instanti mensi
aptus inveniretur. Sed secutus Numa quinquaginta
dies addit, ut in CCCL et IIII dies, quibus XII lunae
cursus confici credidit, annus extenderetur, atque
iis L diebus a se additis, adjecit alios VI retractos

illis VI mensibus, qui XXX habebant dies, id est, de
singulis singulos, factosque L et VI dies in duos novos
menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem
Januarium nuncupavit, primumque anni esse
voluit, tanquam bicipitis dei mensem, respicientem
ac prospicientem transacti anni finem, futurique
principia. Quidam autumant Januarium nuncupatum
ex eo quod limes et janua sit anni. Secundum dicavit
Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens
credebatur, lustrarique eo mense civitatem necesse
erat, quo statuit ut jura diis manibus solverentur.
Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit
Christiana religio, cum in mense eodem die sanctae
Mariae plebs universa, cum sacerdotibus ac ministris,
hymnis modulatae vocis per ecclesias, perque congrua

urbis loca, procedit, datosque a pontifice cuncti
cereos in manibus gestant ardentes, et augescente bona
consuetudine, id ipsum in caeteris quoque ejusdem
beatae matris et perpetuae virginis festivitatibus agere
didicit, non utique in lustrationem terrestris imperii
quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam,
quando, juxta parabolam virginum prudentium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.