PL 90, col. 352

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

omnes electi, lucentibus bonorum actuum lampadibus,
obviam sponso ac regi suo venientes, mox
cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt. Paulo
post Numa in honorem imparis numeri unum adjecit
diem, quem Januario dedit, ut tam in anno quam
in mensibus singulis, praeter unum Februarium, impar
numerus servaretur, quasi inferis et diminutio
et par numerus conveniret. Cum ergo Romani ex
hac distributione Pompilii ad lunae cursum, sicut
Graeci, annum proprium computarent, necessario et
intercalarem mensem instituerunt more Graecorum.
Nam et Graeci cum animadverterent temere se
CCCLIIII diebus ordinavisse annum, quoniam appareret
de solis cursu, qui CCCLXV diebus et quadrante
zodiacum conficit, deesse anno suo XI dies et

quadrantem, intercalares statuta ratione commentati
sunt, ita ut octavo quoque anno XC dies, ex
quibus tres menses tricenorum dierum computaverunt,
intercalarent. Hunc ergo ordinem Romanis quoque
imitari placuit, sed frustra, quippe fugit eos diem
unum, sicut supra admonuimus, additum a se ad
Graecum numerum in honorem imparis numeri; ea
re per octennium convenire numerus atque ordo non
poterat, sed qui exinde sit error genitus, qualiterque
eidem sit succursum, in praefata Hori et Praetextati
disputatione, unde et ista decerpsimus, qui
scire vult inveniet. Tandem Caius Julius Caesar, imitatus
Aegyptios, ad numerum solis annum, sicut hodie
servatur, instituit, X videlicet dies observationi
veteri superadjiciens, ut annum CCCLXV dies,

quibus ipse zodiacum lustrat, efficerent. Et ne quadrans
deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes,
qui curabant, mensibus ac diebus unum intercalarent
diem, eo scilicet mense ac loco, quo
etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est,
ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque
bissextum censuit nominandum. Omni enim intercalationi
mensis Februarius deputatus est, quoniam is
ultimus anni erat, quod etiam ipsum ex Graecorum
imitatione faciebant, nam illi ultimo anni sui mensi
superfluos interserebant dies. Verum una re a Graecis
differebant, nam illi, confecto ultimo mense, Romani
non confecto Februario, sed post vicesimum et tertium
diem ejus intercalabant, Terminalibus scilicet
jam peractis; deinde reliquos Februarii mensis dies

qui erant quinque, post intercalationem subjungebant,
credo veteri religionis suae more, ut Februarium
omnimodo Martius sequeretur.
CAPUT XIII. De Calendis, Nonis et Idibus.
Priscis temporibus pontifici minori haec providentia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.