PL 90, col. 496

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

quem putabas invenire non poteris, vel Chronographorum
incuriae, vel tuae potius traditati culpam adscribe,
tantum diligentissime cavens, ne Chronicorum
scripta defensando intemerabile legis vel Evangelii
testimonium videaris impugnare, dicendo Dominum
salvatorem vel XV vel XVI imperii Tiberii Caesaris,
vel XXIX aut XXX suae aetatis anno sacrosanctum
crucis subisse mysterium, cum Evangelia manifeste
significent XV anno Tiberii praecursorem Domini praedicare
coepisse, ipsumque mox inter alios baptizasse
Jesum, incipientem jam fieri quasi XXX annorum.
CAPUT XLVIII. De indictionibus.
Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur

indictiones XV annorum circuitu in sua semper vestigia
reduces, quas antiqua Romanorum industria
comperimus ad cavendum errorem qui de temporibus
forte oboriri poterat, institutas. Dum enim, verbi
gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita
vel regno decederet, poterat evenire ut eundem annum
unus historicus ejusdem regis adscriberet temporibus,
eo quod ejus partem regnaret; alter vero
historicus eundem successori illius potius attitulandum
putaret, eo quod et hic partem aeque ejus haberet
in regno. Verum ne per hujuscemodi dissonantiam
error temporibus inolesceret, statuerunt indictiones,
quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus
omne, temporum cursum facillime servaret, quas pro
facilitate quoque calculandi XV esse voluerunt, ut

planissimo numero, et ad multiplicandum promptissimo,
compendiosius transacti temporis status in
memoriam possit reduci. Quidam autem putant, quia
quondam in republica post censum quinto anno
peractum urbs Roma lustrabatur, ad indicium ternae
lustrationis et census indictiones esse conditas. Incipiunt
autem indictiones ab VIII Calendas Octobris,
ibidemque terminantur
CAPUT XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio.
Hoc autem argumento quota sit anno quocunque
computare volueris indictio reperies: sume annos ab
Incarnatione Domini quotquot fuerint in praesenti,
verbi gratia, DCCXXV; adde semper tria, quia quarta

indictione secundum Dionysium natus est Dominus,
fiunt DCCXXVIII; haec partire per XV, quindecies
quadrageni, sexcenti, quindecies octoni centumvies,
remanent octo: octava est Indictio. Si vero nihil remanserit,
decima quinta est.
CAPUT L. De epactis lunaribus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.