PL 90, col. 579

De ratione computi (Beda), J. P. Migne

Interrogatio. Unde dicta sunt tempora?-- Responsio.
Tempora sunt dicta a temperamento, quia uniuscujusque
illorum spatium separatim temperatum sit.
Seu quia momentis, horis, diebus, mensibus, annis,
saeculisque et aetatibus, omnia mortalis vitae curricula
temperentur.
Interrog. Quot modis ratio computus discretus

est?-- Resp. Tribus: ait enim, natura, aut consuetudine,
aut auctoritate decurrit.
Interrog. Auctoritate quomodo?-- Resp. Auctoritas
bifarie divisa est: humana scilicet ratione et
divina.
Interrog. Humana quomodo?-- Resp. Ut sunt
olympiades quatuor annorum, nundinae octo dierum,
indictiones quindecim annorum.
Interrog. Divina quomodo?-- Resp. Item septima
die sabbatum agi septimo a rurali opere vetari.
Quinquagesimum annum, jubileum vocari.
Interrog. Consuetudine quomodo?-- Resp. Humana
consuetudine firmatum est, ut mensis triginta
diebus putaretur, cum hoc nec solis nec lunae cursui
conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus,

cum salva ratione saltus, solem vero decem horis et
dimidia plus, qui solertius exquisierunt testantur.
Interrog. Natura quomodo?-- Resp. Natura duce
repertum est solis annum trecentis sexaginta quinque
diebus et quadrante confici. Lunae vero annum,
si communis, trecentis quinquaginta quatuor: si
Embolismus, trecentis octoginta quatuor diebus, terminari.
Totumque lunae cursum decemnovennali circulo
comprehendi. Et errantia sidera suis quaeque
spatiis zodiaco circulo circumferri.
CAP. II.-- De hora.
Interrog. Hora quid est?-- Resp. Hora est duodecima
pars diei. Si quidem duodecim horae diem
complent, Domino attestante, qui ait: Nonne tredecim

horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non
offendit. Ubi quamvis allegorice, se diem, discipulos
vero, quia se illustrandi fuerant, horas appellaverat;
solo tamen humanae computationis ordine numerum
diffinivit horarum. Verum notandum est quia si omnes
anni dies decem duodenis horis computentur,
aestivos necesse est dies longioribus, brumales vero
brevionibus horis includi. Si vero horas aequiparare,
hoc est equinodiales habere volumus, brumali diei
nihilominus pauciores, et aestivo necesse est ut plures
tribuamus.
Interrog. Hora quot punctos recipit?-- Resp.
Quatuor: et in quibusdam lunae computatis, quinque
et decem ninutas, quindecim partes, et quadraginta
momenta.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.