PL 90, col. 902

De constitutione mundi (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

originem. Quidam dicebant illam esse sanguinem
cordis, imitantes Thaletem Milesium, qui asserebant
omnia ex humore constare. Stoici quemdam
spiritum naturalem, quod probabant tali syllogismo:
Quod recedente ab homine, homo desinit esse animal,
anima est; sed spiritu naturali recedente,
homo desinit esse animal: ergo spiritus naturalis
est anima. Plato autem dixit animas humanas compositas
esse de reliquiis mundanae animae. Aristoteles
vero vocabat eam endelechiam, id est, formam
animati corporis, et per hoc volebant illam esse
accidens. Sed Plato, cujus auctoritas praeponderat,
et quem maxime Macrobius imitatur, dicit animam
esse substantiam incorpoream se moventem: et in
hoc aliis est oppositus Aristoteli quidem, qui dicebat

illam esse accidens, causam primam substantiam,
aliis quoque qui dicebant illam esse
corpoream, causam primam incorpoream. Quaeritur
autem secundum quem, incorporea substantia
utrum sit generata anima, an ingenerata. Quod
utrumque Plato asserit illam esse, diversis tamen
respectibus. Generatam enim vult illam intelligi in
Timaeo, ubi dicit: Praestantissima a praestantissimo
facta est, vel in secundo, universi generis sementem
faciam. Non generatam vero innuit in Phaedrone,
cum dicit: Anima nec nata, et ideo aeterna. Ne
autem post in hoc videatur sibi esse oppositus, ideo
dicit animam ingeneratam, quod utatur lege generatorum,
scilicet, ut dissolvatur actualiter, sive naturaliter.
Nam omnia generata, praeter mundum et

divina, dissolvuntur actualiter, mundus vero naturaliter.
Nam licet nunquam dissolvatur, natura tamen,
si conditor vellet, dissolutionem pateretur.
Nam quidquid de partibus est compositum, illi naturale
est dissolvi; animae vero simplici, nec compositae,
non est naturale dissolvi; unde dicta est
ingenerata. Generatam autem Plato ideo innuit,
quod secundum multos praejacentem materiam hylen
habuerit, quod licet nusquam Plato testetur, nusquam
tamen contradicit. Hyle quidem in puro suo
statu considerata, non differat a materia animae.
In puro suo statu considerata, id est, sine ratione,
ira, et concupiscentia, quibus informatur, id est,
quae in ea funduntur.
De anima mundi.

Dicunt etiam quidam unam tantum esse animam,
id mundanam, quae omnia in animum et conformes
unicuique rei vires pro sua habilitate, sicut stellis
rationem, hominibus quos in caducis rebus invenit
habere sphaericum caput, et erectam faciem, rationem
quoque infudit, et sensualitatem sicut divinis
corporibus, licet prae nimia contemplatione divina
animalia sensualitatem non exerceant. Caeteris animantibus
sensum et vegetationem. Arboribus et
herbis tantummodo vegetationem; et sicut unus
vultus in pluribus speculis, et in uno speculo plures
vultus apparent, ita una anima in pluribus rebus: et
ubique omnes vires suas habet, licet in diversis habeat
exercitium pro habilitate corporum. Secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.