PL 92, col. 155

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

est sabbatum custodiri, ut tamen si necessitas esset,
reus non esset qui sabbatum violasset. Ideo Sabbato
circumcidi non est prohibitum, quia necesse erat
fieri. Nam et Josue muros Hiericho septem diebus
cum exercitu circuivit. Et Macchabaei necessitate
instante Sabbato pugnabant. Unde discipulis esurientibus,
quod licitum non erat in lege, necessitate famis
factum est licitum. Talis haec causa est, qualis
hodie in jejuniis legitimis: ubi si quis aeger jejunium
corruperit, nulla ratione reus tenetur. Itaque
Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati. Si, inquit,
David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est, et
juxta alterius evangelistae narrationem sacerdotes
sabbatum per templi ministerium violantes crimine
carent, quanto magis Filius hominis qui verus rex

est et verus sacerdos, et ideo Dominus Sabbati, evulsarum
sabbato spicarum noxa non tenetur?
CAPUT III.
Et introivit iterum in synagogam, etc. Homo qui
manum habet aridam, humanum genus indicat in
fecunditate boni operis arefactum, sed Domini miseratione
curatum. Cujus dextera quae in primo parente
dum vetitae arboris poma decerperet aruerat,
per Redemptoris gratiam dum insontes manus in
crucis arbore tenderet, bonorum operum succis est
restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida,
quia ubi scientiae donum majus, ibi gravius est
inexcusabilis noxae periculum. Et ipsi observabant
eum si Sabbatis curaret, ut accusarent illum. Quia
destructionem Sabbati quam in discipulis arguebant,

probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum
observando magistrum calumniari volunt, ut si sabbato
curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis
aut imbecillitatis arguant. Et ait homini habenti
manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Si licet
Sabbatis bene facere, an male? Praeveniens Dominus
calumniam Judaeorum quam sibi perfida mente
paraverant, arguit eos quia legis praecepta prava interpretatione
violarent, aestimando in Sabbato etiam
a bonis operibus feriandum, cum lex a malis abstinere
jubeat dicens: Omne opus servile non facietis in
eo, id est peccatum. Omnis enim qui facit peccatum,
servus est peccati. Quo praecepto etiam futuri saeculi
formam in praesentibus adumbrat: ubi illi qui per sex

hujus saeculi aetates bona fecerunt, in septima
aetate malorum tantummodo, non autem et bonorum
sunt ferias habituri. Nam etsi saecularia opera
conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus
est in Dei laudibus quiescere. Animam salvam facere,
an perdere? Hoc est, hominem curare, an non? Idem
est quod praemiserat, Bene facere, an male? Non
quod Deus summe bonus, auctor mali nobis aut
perditionis esse possit, sed quod ejus non salvare
Scripturae consuetudine perdere dicatur. Sicut dicitur
indurasse cor Pharaonis, non quod molle induraverit,
sed quod meritis praecedentibus obduratum misericorditer
emollire noluerit. Et nos cum rogamus, Ne nos
inducas in tentationem [(Matth. VI)]
, protinus addendo, Sed libera nos a malo,
manifeste docemur ejus inducere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.