PL 92, col. 156

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

in tentationem, non esse aliud quam non liberare
a malo, ejusque perdere animam, esse a perditione
non salvare. Si quem vero movet, quare Dominus
cum corpus esset curaturus, de animae salvatione
interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum
pro homine positam, sicut dicitur: Hae sunt
animae quae exierunt de femore Jacob [(Exod. I)]
, vel
quod illa miracula propter animae salutem faciebat,
vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat,
quae a bonis (ut praedixi) cessans operibus,
aridam quodammodo dexteram habere videbatur. At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus
super caecitate cordis eorum, dicit homini:
Extende manum tuam. Et extendit; et restituta est
manus illi.
Sananda manus arida jubetur extendi,

quia infructuosa debilitas animae nullo melius ordine,
quam eleemosynarum largitate curatur. Unde
Joannes Baptista, turbis sciscitantibus quid facerent,
ut non velut arbores aridae mitterentur in
ignem, hoc solum praecipit: Qui habet duas tunicas,
det non habenti. Et qui habet escas, similiter faciat [(Luc. III)]
.
Et in Ecclesiastico dicitur: Fili, non sit
manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum correpta [(Eccli. IV)]
.
Frustra enim manus ad Deum
pro peccatis rogaturus expandit, qui non has ad
viduam rogantem, beneficium collaturus, extenderit.
Exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis,
consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Herodianos Herodis tetrarchae ministros

dicit, qui propter inimicitias quas dominus ipsorum
adversus Joannem exercebat, etiam Salvatorem
quem Joannes praedicabat, insidiis insequebantur et
odiis. Magna autem insipientia fuit eos qui salute
plurimum indigebant, de nece Salvatoris agere
consilium. Qui quantum nequitiae studeant, ostenditur,
cum et hoc in crimen reputant, quod ad verbum
illius salvam qui languebat extendit dexteram,
quasi non ipsorum quisque majora Sabbatis egerit,
cibos portando, porrigendo calicem, caeteraque quae
victui necessaria sunt exsequendo. Neque enim ille,
qui dixit, et facta sunt, Sabbato laborasse poterat
convinci.
Et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare. Secessit

quasi homo fugiens persequentium insidias,
quia neque adhuc venerat hora passionis ejus, neque
extra Jerusalem fuit locus passionis. Secessit
fugiens sese odio persequentes; sed illuc accessit
ubi plures invenit sese per amorem sequentes. Nam
subditur: Et multa turba a Galilaea et Judaea secuta
est eum, et ab Jerosolymis et ab Idumaea, et trans
Jordanem, et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo
magna, audientes quae faciebat, venerunt ad
eum. Ecce Pharisaei et Herodiani, magistri videlicet
plebis et regis ministri, unanimo Dominum consilio
perdere quaerunt. At turba indocta et vulgus
undecunque collectum unanimi illum dilectione
sequuntur. Illi videntes opera virtutum ejus, et
verba doctrinae audientes, nihil amplius discere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.