PL 92, col. 157

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

quam ut eum persequerentur, volebant. Isti opinione
tantum ducti virtutum ejus, congesto agmine
permagno veniunt ad audiendum eum, opemque
salutis flagitandam. Unde mox suae voluntatis ac
desiderii consequi merentur effectum, plurimis a
Domino sanatis, ut in sequentibus legitur. Ubi et
exemplum dedit suis, si in una civitate persecutionem
paterentur, in alteram fugiendi. Denique Paulus
exemplo simul et praecepto Domini edoctus,
fugit ex Damasco, ubi insidiis appetebatur pravorum.
Sed inde digressus, innumeros alibi, qui se ad
pietatem sequerentur, populos invenit. Juxta vero
leges allegoriae, Dominus in eo quod egressus de synagoga
secessit ad mare, ubique venientem ad se
plurimam populi multitudinem sanaturus ac docturus

excepit, nostram manifeste salvationem praefiguravit,
ad quos venire per fidem relicta ob perfidiam
Judaea dignatus est. Recte enim incredulae diu
ac diversis errorum anfractibus jactatae nationes,
instabilitati, amaritudini, obscuritati fluctuantis
pelagi comparantur. Sed Dominus venit ad mare
cum discipulis, multaque turba a diversis provinciis
secuta est eum, quia praedicantibus Apostolis corda
gentium adiit. Et postquam in eis dilectam sibi
domum propitius consecravit; jam multos ad se
venientes benigne suscepit, ac desideratae salutis
donavit esse compotes. Quibus apte congruit quod
sequitur: Et dixit discipulis suis, ut in navicula sibi
deservirent propter turbam, ne comprimerent eum.
Multos etenim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum

tangerent. Navicula etenim deserviens Domino
in mari, Ecclesia est, congregata de gentibus, et
fluctus saeculi labentis liberae mentis virtute transgressa.
Quae quanto sinum cordis amplius recipiendae
gratiae sui conditoris dilatat, tanto sublimius cunctis
transeuntium rerum voluminibus, quasi fluctibus
pelagi aestuantis navicula ventis agitata secundis
insultat. Distat autem inter comprimere Dominum,
et tangere illum. Tangit namque eum, qui fidem
ejus ac dilectionem vero corde suscipit.
Comprimunt eum qui carnalibus cogitationibus,
aut etiam factis pacem eorum, in quibus veritas manere
consueverat, turbant. Unde apte qui eum tetigerunt

salvati esse perhibentur, quia nimirum vera
fides et dilectio salutem gignere solet aeternam.
Propter turbam vero, ne se comprimeret, naviculam
Dominus ascendit, quia turbidas carnalium
mentes fugiens, ad eos potius qui fluxam saeculi
gloriam simul et abjectionem spernere didicerunt,
venire et mansionem apud eos facere gaudet.
Quotquot autem habebant plagas, spiritus immundi,
cum illum videbant, procidebant ei. Procidebant
quidem utrique Domino, id est, et qui habebant
plagas infirmitatum corporalium, et qui ab spiritibus
vexabantur immundis: sed infirmi simplici intentione
obtinendae salutis, daemoniaci autem vel potius
habitantes in eis daemones, vi divini timoris
coacti, nec solum ad procidendum ei, verum etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.